IBhayibheli

 

Genesis 34

Funda

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #4464

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

4464. ‘Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos’:

quod significet accessionem ad illorum religiosum, constat ex significatione ‘consentire’ quod sit accessio; et a significatione 'esse sicut illi' quod sit ut in solis externis essent, non autem in internis, tunc enim fuissent 1 sicut illi, videatur mox supra n. 2 4459 ostensum est ibi, nempe n. 4459, quid sit in solis externis esse et quid in internis; hic dicendum 3 cur homo in internis esse debet; cuivis notum esse potest, qui reflectit 4 , quod homo per interna communicationem habeat cum caelo, totum enim caelum est in internis; nisi homo quoad cogitationes et affectiones, hoc est, 5 quae sunt intellectus et quae sunt voluntatis, sit in caelo, non potest post mortem illuc venire, nam nihil communicationis est; homo in vita corporis sibi per vera quae sunt intellectus et bona quae sunt voluntatis, procurat sibi communicationem illam, et nisi tunc procuret illam sibi, postea non fit; nam post mortem aperiri mens ejus versus interiora nequit, si non aperta fuerit in vita corporis.

[2] Non novit homo quod secundum vitam affectionum 6 ejus, sphaera quaedam spiritualis illum circumdat, quae sphaera perceptibilior est angelis quam est sphaera odoris exquisitissimo sensui 7 in mundo; si vita illius fuerit in solis externis, scilicet in voluptatibus 8 ex odiis contra proximum, ex vindictis et ex crudelitate inde, ex adulteriis 9 , ex eminentia sui 10 et inde contemptu aliorum ex rapinis clandestinis, ex avaritia, ex dolis, et ex 11 luxuria, ac similibus, sphaera spiritualis quae illum circumfundit, est tam tetra sicut est in mundo sphaera odoris ex cadaveribus, ex stercoribus, ex quisquiliis graveolentibus 12 , et similibus; hanc sphaeram homo qui vitam talem egerat, secum fert post mortem; et quia totus quantus in illa sphaera est, non potest alibi esse quam in inferno, ubi tales sphaerae sunt; de sphaeris in altera vita et unde illae, videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2401, 2489.

[3] Qui autem in internis sunt scilicet qui jucundum habuerunt in benevolentia et charitate erga proximum, et maxime qui beatum in amore in Dominum, illos circum fundit sphaera grata et amoena, quae est ipsa caelestis, quapropter illi 13 in caelo sunt. Sphaerae quae percipiuntur in altera vita, oriuntur omnes ex amoribus et inde affectionibus in quibus fuerant, consequenter ex vita, nam amores et inde affectiones faciunt ipsam vitam; et quia oriuntur ex amoribus et inde affectionibus, oriuntur ex intentionibus et finibus 14 propter quos homo ita vult et ita agit, nam quisque pro fine habet quod amat, idcirco fines determinant vitam hominis, illius quale constituunt, inde imprimis est sphaera ejus; haec percipit exquisitissime in caelo, ex causa quia universum caelum in sphaera finium est; ex his 15 patet qualis homo qui in internis est et qualis qui in externis, et cur non in solis externis sed in internis esse debet.

[4] Sed haec homo qui in solis externis est, utcumque acumine ingenii de rebus in vita civili pollet, et utcumque ex scientificis eruditionis famam sibi comparaverat, non curat, quia est talis ut nihil credat dari quod non oculis videt et tactu sentit, proinde nec caelum nec infernum; et si diceretur ei quod statim post mortem in alteram vitam venturus sit, ac ibi perfectius quam in corpore visurus, auditurus, locuturus, et sensu tactus gavisurus, rejiceret sicut aliquod paradoxon 16 aut phantasma; cum tamen actualiter 17 se ita habet; similiter si quis diceret quod anima seu spiritus qui vivit post mortem, sit ipse homo, non autem corpus quod circumfert in mundo:

[5] inde consequitur quod qui in solis externis sunt, nihil curent quid de internis dicitur 18 , cum tamen haec faciunt illos beatos et felices in regno in quod venturi sunt, 19 in quo victuri in aeternum; maxima pars Christianorum in tali incredulitate sunt 20 : quod in tali incredulitate sint, scire mihi datum est ex illis qui ex Christiano orbe in alteram vitam venerunt, cum quibus locutus ‘sum’; in altera enim vita non occultare possunt quae cogitarunt, quia cogitationes ibi evidenter patent, nec occultare possunt quid pro finibus habuerunt, hoc est, quid amaverunt, quia id per sphaeram se manifestat.

Imibhalo yaphansi:

1. forent

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts est.

4. si expendit

5. The Manuscript inserts quoad illa.

6. affectionis

7. exquisitissimi sensus odoris

8. The Manuscript inserts solis.

9. The Manuscript places this after proximum.

10. super alios

11. exque

12. graveolentis

13. etiam

14. The Manuscript has ex finibus, deleted finibus, and inserts intentionibus aut finibus.

15. inde

16. paradoxum

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. dicatur

19. The Manuscript inserts et.

20. The Manuscript inserts tametsi illi prae omnibus de caelo et de inferno ex Verbo instructi sunt 271

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #4459

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

4459. ‘Responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude’: quod significet malam opinionem et intentionem de vero et bono Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione ‘Shechemi’ quod sit verum apud antiquos, seu quod idem, verum ex antiqua Divina stirpe, de qua n. 4399, 4454; ex repraesentatione ‘Hamoris’ quod sit bonum ex quo illud verum, de qua n. 4399, 4431, 4447, 4454; et ex significatione ‘fraudis’ quod sit mala opinio et intentio; fraus enim in genere involvit malum contra alterum, et contra illa quae loquitur et quae agit, nam qui in fraude est, cogitat et intendit diversum ab altero, quod etiam ab effectu, de quo in hoc capite, constat; inde patet quod per ‘responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude’ significetur mala opinio et intentio de vero et bono Ecclesiae apud antiquos.

[2] Filii Jacobi, seu posteri illius, non aliam opinionem et intentionem habere potuerunt de vero et bono interni hominis quam malam, quia in externis fuerunt absque internis, n. 4281, 3293, 4307, 4429, 4433; et quoque interna nihili 1 fecerunt et ideo illa prorsus contempserunt: talis quoque est gens illa hodie; et tales sunt omnes qui solum in externis sunt; qui in solis externis sunt, ne quidem sciunt quid sit esse in internis, nam non sciunt quid internum; si quis coram illis nominat internum, vel affirmant quod sit quia 2 ex doctrinali norunt esse, sed tunc affirmant ex fraude, vel sicut corde etiam ore negant; non enim vadunt ultra sensualia quae sunt externi hominis; inde est quod non credant aliquam vitam post mortem, et nisi corpore resurrecturos 3 esse non dari posse resurrectionem, quapropter permissum est ut talem opinionem de resurrectione habeant, alioquin nullam habuissent, nam ponunt omne vitae in corpore, nescientes quod vita corporis eorum sit ex vita eorum spiritus qui post mortem vivit. Qui in solis externis sunt, nusquam aliam fidem possunt habere, nam externa apud illos exstinguunt omne cogitationis, proinde omne fidei, de internis.

[3] Quia talis ignorantia hodie regnat, dicendum est quid sit esse in externis absque internis: qui absque conscientia sunt, omnes illi in solis externis sunt, nam internus homo per conscientiam se manifestat; et omnes illi nullam conscientiam habent, qui verum et bonum cogitant et faciunt non propter verum et bonum, sed propter se, sui honoris et lucri causa 4 , et quoque qui solum propter timorem legis ac vitae, nam si non periclitaretur fama, honor, lucrum, vita, ruerent absque conscientia in omnia nefaria: hoc patet manifeste ab illis in altera vita qui tales fuerunt in vita corporis; ibi quia interiora patent, in perpetuo conatu sunt perdendi alios, quapropter in inferno sunt, et ibi spirituali modo vincti tenentur 5 .

[4] Ut adhuc sciatur quid sit 6 in externis esse et quid in internis, et quod qui in solis externis sunt, non capere possint quid interna, proinde non possunt his affici, nam nemo afficitur illis quae non capit, sit pro exemplo, quod minimus esse sit maximus esse in caelo, et quod humilis sit altus esse, tum quod pauper et egenus sit dives et abundans esse: qui in solis externis sunt, ii haec non capere possunt, cogitant enim quod minimus nusquam possit maximus esse, nec humilis altus, et pauper dives ac egenus abundans; cum tamen prorsus ita se habet in caelo; et quia non capere possunt, inde nec affici possunt illis, et cum reflectunt super illa ex corporeis et mundanis in quibus sunt, aversantur illa; quod ita se habeat in caelo, prorsus non sciunt, et quamdiu in solis externis sunt, non 7 scire volunt 8 , immo nec scire possunt 8 ; in caelo enim qui 9 scit, agnoscit, credit ex corde, hoc est, ex affectione, quod nihil potentiae ex semet sit, sed quod omne potentiae ei a Domino, is minimus dicitur et tamen est maximus quia ei potentia a Domino est; similiter se habet cum illo qui humilis est, quod sit aliis, nam qui humilis est, agnoscens et credens ex affectione quod nihil potentiae ei sit a se, nihil intelligentiae et sapientiae a se, et nihil boni et veri a se, is donatur potentia, intelligentia veri, et sapientia boni prae aliis a Domino; pariter quod pauper et egenus sit dives et abundans; pauper enim et egenus dicitur qui credit ex corde et affectione quod nihil possideat ex se, nihil sciat et sapiat ex se et nihil possit ex se; is in caelo dives est et abundat, Dominus enim illi dat omnem opulentiam, sapiens enim est prae reliquis, et dives est prae reliquis, in magnificentissimis habitat palatiis, n. 1116, 1626, 1627, ac in thesauris omnium divitiarum caeli.

[5] Sit quoque pro exemplo, qui iri solis externis est: nequaquam capere potest quod gaudium caeleste sit proximum amare prae se et Dominum supra omnia, et quod secundum amoris illius quantum et quale sit felicitas; nam qui in solis externis est, se amat prae proximo, et si amat alios, est quia sibi favent, et ita amat illos sui causa, proinde se in illis et illos in se; qui talis est, non scire potest quid sit amare alios prae se, immo non 7 scire vult 10 , nec scire potest 10 , quare cum dicitur ei quod caelum consistat in tali amore, n. 548, versatur illud; inde est quod qui tales fuerunt in vita corporis, non approximare possint ad aliquam societatem caelestem, et cum approximant, quod propter aversationem dejiciant se praecipites in infernum.

[6] Quia pauci hodie sciunt quid sit in externis esse et quid in internis, et quia plerique credunt quod qui in internis sunt, non possint esse in externis, et vicissim, licet illustrationis causa adhuc unum exemplum afferre: sit nutritio corporis et nutritio animae; qui in voluptatibus mere externis est, is curat pelliculam, indulget stomacho, amat opipare vivere, et in eduliis ac nectareis ponit summum voluptatis; at qui in internis est, etiam volupe habet in illis, sed ejus affectio regnans est ut corpus nutriatur cibis cum voluptate propter sanitatem ejus, ob finem ut ‘mens sana sit in corpore sano’, ita principaliter propter mentis sanitatem, cui sanitas corporis inservit pro medio; qui spiritualis homo est, non ibi quiescit, sed sanitatem mentis seu animae spectat ut medium ad imbuendum intelligentiam et sapientiam, non propter famam, honores, lucrum, sed propter vitam post mortem; qui in interiore gradu spiritualis est, is intelligentiam et sapientiam spectat ut finem medium ut is servire possit pro membro utili in regno Domini; et qui caelestis homo est, ut serviat Domino; huic cibus corporeus est medium ad fruendum cibo spirituali, 11 et cibus spiritualis est medium ad fruendum cibo caelesti 11 ; et quia ita inservire debent, etiam cibi illi correspondent; inde etiam vocantur cibi.

Ex his constare potest quid sit in solis externis esse, et quid in internis.

[7] Gens Judaica et Israelitica, de qua in hoc capite in sensu interno historico agitur, praeter illos qui mortui sunt infantes, quoad perplurimam partem talis est, sunt enim prae omnibus aliis in externis, nam sunt in avaritia; qui lucra et quaestus amant non propter alium usum quam propter aurum et argentum, et in illis possidendis omne vitae jucundum ponunt, in extimis seu infimis sunt, quippe prorsus terrestria sunt quae amant; qui autem aurum et argentum propter aliquem usum amant, illi secundum usum a terrestribus se elevant; ipse usus quem homo amat, determinat vitam ejus, et distinguit ab aliis, usus malus facit illum infernalem, usus bonus facit illum caelestem; non quidem ipse usus, sed amor usus, nam in amore est vita cujusvis.

Imibhalo yaphansi:

1. nihil

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. nullam

4. The Manuscript inserts et famae inde.

5. The Manuscript deletes tenentur.

6. fit, in the First Latin Edition

7. nec

8. The Manuscript transposes volunt and possunt.

9. The Manuscript inserts ita se habet.

10. The Manuscript transposes 'scire vult' and 'scire potest'.

11. The Manuscript inserts qui est intelligentia, quae fidei, but deletes quae fidei. After cibo caelesti the Manuscript inserts but deletes qui est sapientia quaeamoris. Probably both phrases were to be omitted as in the First Latin Edition, not because incorrect, but as unnecessary here.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.