IBhayibheli

 

Genesis 3

Funda

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

IBhayibheli

 

Esaias 65:25

Funda

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #8690

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

8690. ‘Et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam’: quod significet quod inde tunc omne voluntatis illis qui ab Ecclesia spirituali, in omni statu, constat ex repraesentatione ‘Israelis’, qui hic ‘populus’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645; ex significatione ‘stare super Moschen’ quod sit oboedientia ex vero Divino, de qua etiam supra n. 8686; et quia est oboedientia, est voluntatis, nam oboedientia est ex voluntate, at est voluntas faciendi verum ex mandato, non autem ex affectione, quae voluntas est oboedientia; et ex significatione ‘a mane usque ad vesperam’ quod sit in omni statu, interius et exterius, de qua supra n. 8687.

[2] Agitur hic de statu primo in quo homo 1 ante regenerationem, qui est ut faciat bonum ex oboedientia et nondum ex affectione, sed id bonum est verum quod facit, quia solum ex mandato, ita adhuc ex coacto, non autem ex libero; ex libero facit cum ex affectione, nam omne quod ex affectione quae amoris, fluit, est liberum; cum homo in priore statu est, tunc Dominus influit 2 ac ducit immediate, sed influxus immediatus Domini non ad perceptionem veni:, quia est in 3 intima hominis, inde nec dat affectionem, at influxus Domini immediatus et simul mediatus ad perceptionem venit et dat affectionem, 4 nam non solum est in 3 hominis intima, sed etiam est in 5 ejus media et extrema; de hoc statu agitur in sequentibus hujus capitis, de illo in his versibus, ubi de Mosche dicitur quod solus judicaverit, videantur quae supra n. 8685.

Imibhalo yaphansi:

1. qui regeneratur

2. immediate, ac ducit, in the Manuscript, ac inducit immediate, in the Second Latin Edition

3. intimis

4. quia

5. mediis et in extremis hominis

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.