IBhayibheli

 

Genesis 17:21

Funda

       

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #2098

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

2098. ‘Et ascendit Deus desuper Abrahamo’: quod significet ingressum Domini in priorem statum, constat inde, et sic absque explicatione. Quod bini status Domino fuerint 1 cum vixit in mundo, unus humiliationis, alter glorificationis, prius n. 1603, 2033 ostensum est; quia bini status, constat quod quoque bini status perceptionis [Ipsi] fuerint; in statu glorificationis, hoc est, unionis Homini cum Divino fuit, cum haec quae in hoc capite huc usque in sensu interno continentur, percepit: et quod non amplius in perceptione tali, exprimitur per haec quod ‘absolverit ad loquendum cum illo, et 2 ascenderit Deus desuper Abrahamo’.

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript has Domini fuerit.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #1603

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

1603. ‘Postquam separatus Lot ab illo’: quod significet cum cupiditates Externi Hominis remotae essent ut non impedirent, constat a repraesentatione ‘Loti’ quod sit Externus Homo, aque illis quare praecedunt, quod ‘separatus’, hoc est, illa quae impedirent; quae cum remota fuerunt, Internus Homo seu Jehovah unum agebat cum Externo seu cum Humana Domini Essentia; sunt modo externa non concordantia, de quibus dictum, quae impediunt quin internus homo, dum agit in externum, faciat ut unum sit; externus homo nihil aliud est quam instrumentale quoddam, aut organicum, in se nullam vitam habens; ex interno homine accipit vitam, et tunc apparet sicut externus homo vitam haberet ex se:

[2] apud Dominum autem postquam expulit malam hereditarium, et sic purificavit Humanae Essentiae organica, etiam haec vitam acceperunt, ita ut Dominus, sicut quoad Internum Hominem fuit Vita, etiam quoad Externum Hominem factus Vita; hoc est quod significat glorificatio, apud Johannem, Dicit Jesus, Nunc glorificatus est Filius Hominis, et Deus glorificatus in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32:

apud eundem,

Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te:... nunc ergo glorifica Me Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria quam habui, antequam mundus esset, apud Te, 17:1, 5:

apud eundem,

Jesus dixit, Pater glorifica Tuum Nomen; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, 12:28.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.