IBhayibheli

 

Genesis 17

Funda

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

IBhayibheli

 

Actus Apostolorum 7:8

Funda

       

8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #724

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

724. Similiter, quod ‘septena’ significent sancta; sed hic sancta vera, quae sancta sunt ex eo quod veniant ex bonis; nusquam aliquod veram sanctum est nisi veniat ex bono; homo potest multa vera ex Verbo, et sic ex memoria, loqui, sed nisi amor sit, seu charitas, quae producit, nusquam de illis praedicari sanctum potest; si vero amor et charitas, tunc agnoscit et credit, ita ex corde; similiter ac fides’, de qua tam multi loquuntur quod sola salvet, nisi amor sit, seu charitas, ex qua fides, nusquam est fides; amor et charitas est quae sanctificat fidem; Dominus est in amore et charitate, non autem in fide separata, sed in fide separata est ipse homo, in quo nihil nisi spurcum; nam cum fides separata est ab amore, est vel suae laudis vel sui lucri causa, quae in corde ex qua loquitur: hoc unusquisque ex propria experientia scire potest, qui alicui dicit quod amet eum, quod praeferat aliis, quod agnoscat pro optimate prae aliis, et similia, et tamen aliter corde cogitat; is non nisi quam ore hoc facit et corde negat, quandoque etiam subsannat: ita quoque se habet cum fide, quod notissimum mihi per plures experientias factum est: qui in vita corporis Dominum et fidem praedicarunt cum tali eloquio, et simul ficta devotione, ut obstupuerint auditores, et non ex corde, ex iis in altera vita sunt qui maxime Dominum odio habent et fideles persequuntur.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.