IBhayibheli

 

Genesis 15

Funda

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

IBhayibheli

 

Hebrews 7:2

Funda

       

2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Explicata #476

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

476. "Et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni." - Quod significet implantationem Divini Veri a Domino, constat ex significatione "dealbare stolas", quod sit exuere falsa et induere vera, "album" enim et "albari" praedicatur de veris, ac "stolae" significant illa: (quod "album" et "albari" dicatur de veris, videatur supra, n. 196; et quod "stolae" significent vera in communi, etiam supra, n. 395 [a]): ("dealbare stolas" dicitur, quia vestes illorum qui in falsis sunt, in mundo spirituali apparent obscurae et quoque maculosae, et vestes illorum qui in tentationibus sunt apparent squallidae; at vero ut primum ex tentationibus emergunt, quia tunc imbuti sunt Divinis veris, apparent super illis vestes albae et candidae absque maculis, ut quoque mox supra memoratum est; inde est quod per "Dealbaverunt stolas suas" significatur quod exuerint falsa et induerint vera): et ex significatione "sanguinis Agni", quod sit Divinum Verum procedens a Domino (de qua supra, n. 329 [a-f]): et quia in tentationibus discutiuntur falsa et implantantur vera, ideo in genere per "Dealbarunt stolas suas in sanguine Agni" significatur implantatio Divini Veri a Domino. In sensu litterae Verbi, per "sanguinem Agni" intelligitur passio crucis; sed in sensu interno seu spirituali intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, nam per hoc purificatur homo a falsis et malis, hoc est, "dealbantur vestes." Passio crucis fuit ultima tentatio Domini, per quam plene subjugavit inferna et glorificavit Humanum suum; quibus peractis et completis Dominus misit Paracletum Spiritum Veritatis, per quem intelligitur Divinum Verum procedens ex Humano Ipsius glorificato (ut Ipse docet apud Johannem, cap. 7:39, et alibi); per hoc, nempe Divinum Verum, dum recipitur, reformatur et regeneratur homo a Domino et salvatur, non autem per emissionem sanguinis super cruce. (De qua re plura videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293, 294; et in Collectis ex Arcanis Caelestibus ibi.) Hoc quoque constare potest ex eo, quod vestes angelorum ex albo et candido nitentes appareant non ex fide et cogitatione de sanguine Domini super cruce, sed ex Divino Vero a Domino apud illos; nam, ut supra dictum est, vestes illorum sunt omnes secundum vera apud illos; nec licet alicui angelo cogitare de passione Domini, sed de glorificatione Ipsius, et de receptione Divini ab Ipso.

  
Yiya esigabeni / 1232