IBhayibheli

 

Ezechiel 33:9

Funda

       

9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Revelata #668

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 962  
  

668. "Quia judicia Tua manifestata sunt," significat quod vera Verbi aperta id testentur. -Per "judicia" significantur Divina Vera, secundum quae homo victurus est, ex quibus cognoscitur qualis est, et secundum quae judicabitur; et quia haec Divina Vera in Verbo sunt, et Verbum nunc apertum est, et hoc testatur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, ideo per "quia judicia Tua manifestata sunt significatur quia vera Verbi id testantur. Quod Verbum nunc apertum sit, et quod id testetur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quodque vivendum sit secundum praecepta Ipsius, et quod fides hodierna removenda sit, constare potest ex Quatuor Doctrinis nunc editis, una de Domino, altera de Scriptura Sacra, tertia de Vita secundum praecepta Decalogi, et quarta de Fide: haec sunt quae intelliguntur per "quia judicia Sua manifestata sunt." Quoniam Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, et per "Judicium" significatur Divinum Verum et per "Justitiam" Divinum Bonum, ideo multis in locis, ubi de Domino, dicitur "Justitia et Judicium," ut in sequentibus:

"Zion in Justitia redimetur, et reduces ejus in Judicio"(Esaias 1:27);

"Sedebit super Throno Davidis et super Regno ejus ad stabiliendum illud in Judicio et Justitia," (Esaias 9:6 (B.A. 7));

"Exaltetur Jehovah quia inhabitat altum, et implevit Zionem) 1 Judicio et Justitia," (Esaias 33:5);

"De hoc glorietur qui gloriatur, quod Jehovah faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 9:23 (B.A. 24));

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 23:5; 33:15);

"Desponsabo te Mihi 2 in Justitia et in Judicio," (Hoschea 2:19);

"Fluet sicut aquae 3 Judicium, et Justitia sicut torrens fortis," (Amos 5:24);

"Jehovah, Justitia Tua sicut montes Dei, Judicia Tua abyssus magna," (Psalm. 36:7 (B.A. 6));

"Jehovah educet sicut lucem Justitiam tuam, 4 et Judicium sicut meridiem," (Psalm. 37:6);

Jehovah "judicabit populum tuum 5 in Justitia, et miseros tuos 6 in Judicio," (Psalm. 72:2);

"Justitia et Judicium fulcrum Throni Tui," 7 (Psalm. 89:15 (B.A. 14)); 8

"Cum didicero Judicia Justitiae Tuae; septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae Tuae," (Psalm. 119:7, 164);

et alibi quod facere debeant Justitiam et Judicium (Ut Esaias 1:21; 5:16; 56:1; 9 58:2; Jeremias 4:2; 22:3, 13, 15; 10 Ezechiel 18:5; 33:14, 16, 19; Amos 6:12; Micham 7:9; Deuteronomius 33:21; Johannes 16:8, 10);

ibi "Justitia" dicitur de bono veri, ac "Judicium" de vero boni. Quoniam Judicium dicitur de vero, et Justitia de bono, ideo in quibusdam locis dicitur "Veritas et Justitia"

(Ut Esaias 11:5; Psalm. 85:12 (B.A. 11)); 11

et apud Davidem,

"Judicia Jehovae Veritas, justa sunt simul; desiderabilia prae auro, et dulcia prae melle," (Psalm. 19:10-11 (B.A. 9-10)).

Quod Regimen Domini in Regno caelesti dicatur Justitia, et in Regno spirituali Judicium, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini edito (214-216).

Imibhalo yaphansi:

1. Zionem pro "terram"

2. te Mihi pro "Me tibi" (Vid. 567.)"

3. aquae pro "aqua"

4. tuam pro "suam"

5. tuum pro "suum"

6. tuos pro "suos"

7. Tui pro "sui"

8. 89:15 pro "79:5"

9. 1 pro "6"

10. xxii. pro "xxxii."

11. lxxxv. pro "lxxv."

  
Yiya esigabeni / 962  
  

IBhayibheli

 

Psalmi 85

Funda

   

1 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.

2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;

4 lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.

5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.

6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.

7 In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.

8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.

9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.

11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum ;

13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo.

15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.

16 Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.

17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.