IBhayibheli

 

Ezechiel 24

Funda

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

IBhayibheli

 

Ezechiel 37:18

Funda

       

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #561

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

561. Sed ut sciatur quid ‘reliquiae’; sunt non solum bona et vera quae ex Verbo Domini homo usque ab infantia didicit, et sic memoriae ejus impressa; sed etiam sunt omnes status inde, sicut status innocentiae ab infantia, status amoris erga parentes, fratres, instructores, amicos; status charitatis erga proximum, ut et misericordiae erga pauperes et egenos; verbo omnes status boni et veri: hi status cum bonis et veris memoriae impressis dicuntur reliquiae, quae a Domino apud hominem conservantur et reconduntur in interno ejus homine, illo prorsus nesciente, et separantur probe ab iis quae sunt hominis propria, seu mala et falsa: omnes illi status ita conservantur a Domino apud hominem ut ne minimum illorum pereat; quod scire mihi datum ex eo quod unusquisque status hominis ab infantia ejus usque ad ultimam senectam, in altera vita non solum remaneat sed etiam redeat, et quidem prorsus ita sicut fuerunt dum vixit in mundo; ita non solum bona et vera memoriae sed etiam status innocentiae et charitatis omnes; et quando status mali et falsi, seu malitiae et phantasiae, recurrunt, qui etiam omnes et singuli quoad omnia minima remanent et redeunt, tunc a Domino hi status per illos temperantur; ex quibus constare potest, si homo nullas reliquias haberet, quod nusquam posset aliter quam in damnatione aeterna se; videantur quae prius, n. 468.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.