IBhayibheli

 

Ezechiel 24

Funda

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

IBhayibheli

 

Ezechiel 37:18

Funda

       

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #1610

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

1610. ‘Ponam semen tuum sicut pulverem terrae’: quod significat multiplicationem in immensum, constat absque explicatione; hic dicitur quod poneretur semen sicut ‘pulvis terrae’; alibi in Verbo sicut ‘pulvis maris’; alibi sicut ‘stellae caelorum’; unumquodvis suam peculiarem significationem habet; ‘pulvis terrae’ spectat illa quae sunt caelestia, nam terra, ut ostensum prius, significat caeleste amoris, ‘pulvis maris’ spectat illa quae sunt spiritualia, nam ‘mare’, ut quoque ostensum, significat spirituale amoris; ‘sicut stellae caelorum’ significat utrumque in superiore gradu; quae quia innumerabilia sunt, facta inde formula sollemnis per illa exprimere fructificationem et multiplicationem in immensum.

[2] Quod semen multiplicaretur in immensum, hoc est fides amoris seu amor, in supremo sensu significat Dominum, et quidem Humanam Ipsius Essentiam, nam Dominus quoad Humanam Essentiam appellatur ‘semen mulieris’, de quo n. 256; et cum Humana Domini Essentia, intelligitur per multiplicationem in immensum, infinitum caeleste et spirituale: cum autem per semen significatur fides charitatis seu charitas in genere humano, intelligitur quod semen in unoquovis qui in charitate vivit, multiplicaretur in immensum; quod etiam fit apud unumquemvis qui in charitate vivit, in altera vita; apud illum tantum multiplicatur charitas et inde fides et cum his felicitas ut non nisi quam per immensum et ineffabile describi possit; cum per semen significatur genus humanum, ejus multiplicatio in regno Domini etiam in immensum est, non solum ex illis qui intra Ecclesiam sunt et eorum infantibus sed etiam ex illis qui extra Ecclesiam et eorum infantibus; inde regnum Domini seu caelum est immensum, de cujus immensitate, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.