IBhayibheli

 

Exodus 6:17

Funda

       

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #2959

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

2959. ‘Terra quadringentorum siclorum argenti’: quod significet pretium redemptionis per verum, constat a significatione ‘quadringentorum siclorum’ de qua sequitur, et a significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2937. Quod ‘quadringenti sicli’ significent redemptionis pretium, inde est quia ‘quadringenta’ significant vastationem, et ‘siclus’ pretium; quid vastatio, videatur n. 2455 f. , 2682, 2694, 2699, 2702, 2704, quod nempe sit duplex, una, cum Ecclesia prorsus perit, hoc est, cum amplius nulla charitas aut fides, tunc dicitur vastata seu vasta; altera, cum illi qui ab Ecclesia, in statum ignorantiae et quoque tentationis rediguntur, ob causam ut mala et falsa apud illos separentur et quasi discutiantur; 1 qui e vastatione hac emergunt, ii sunt qui in specie vocantur redempti, nam tunc instruuntur in bonis et veris fidei ac reformantur et regenerantur a Domino, de quibus in locis citatis: quia nunc ‘quadringenta’ cum praedicantur de tempore, ut quadringenti anni, significant vastationis durationem et statum, ita cum quadringenta praedicantur de siclis, significant redemptionis pretium, et cum nominatur simul argentum, significant redemptionis pretium per verum.

[2] Quod ‘quadringenti anni’ significent vastationis durationem et statum, etiam constare potest ab illis quae dicta sunt ad Abrahamum, Jehovah dixit Abrahamo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis, et servient illis, et affligent illos quadringentis annis, Gen. 15:13;

ubi 2 videatur quod per ‘quadringentos annos’ intelligatur duratio filiorum Israelis in Aegypto; sed quod non duratio illorum in Aegypto sit quae significatur, sed quod aliquid quod non patet alicui nisi ex sensu interno, constare potest inde quod duratio filiorum Israelis in Aegypto non fuerit nisi 3 dimidium illius temporis, ut manifeste constare potest ex nativitatibus 4 Jacobi ad Mosen; ex Jacobo enim erat Levi, ex Levi Kehath, ex Kehath Amram, et ex Amram Aaron et Moses, Exod. 6:16-20;

Levi et ejus filius Kehath venerunt cum Jacobo in Aegyptum, Gen. 46:11, ex altera inde generatione erat Moses, et Moses octoginta annis cum locutus ad Pharaonem, Exod. 7:7;

inde constare potest quod ab ingressu Jacobi ad exitum filiorum ejus 5 , fuerint circiter ducenti quindecim anni:

[3] adhuc magis constare potest quod per ‘quadringenta’ in Verbo aliud intelligatur quam quod per ipsum numerum in sensu historico, ex eo quod dicatur, Quod habitatio filiorum Israelis, qua habitarunt in Aegypto, fuerint triginta anni et quadringenti anni; et factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et factum in eodem die hoc exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. 12:40, 41: cum tamen duratio filiorum Israelis ibi modo fuerit dimidium illorum annorum, sed quod ab Abrahami ingressu in Aegyptum fuerint triginta et quadringenti anni, quare ita dictum propter sensum internum qui latet in illis verbis; in sensu interno per peregrinationem filiorum Jacobi in Aegypto repraesentatur et significatur Ecclesiae vastatio, cujus status et duratio describitur per numerum triginta et quadringentorum annorum, per ‘triginta’ status vastationis filiorum Jacobi, quod nulla fuerit, quia tales ut non per aliquem statum vastationis reformari potuerint; de significatione 'numeri triginta 6 videatur n. 2276; et per ‘quadringentos annos’ status vastationis communis illorum qui ab Ecclesia:

[4] qui itaque a vastatione illa exeunt, illi sunt qui dicuntur redempti, quod etiam patet a verbis ad Mosen, Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegypti, et liberabo vos a servitute illorum, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis, Exod. 6:6: et alibi, Eduxit Jehovah vos per manum fortem, et redemit te e domo servorum, e manu Pharaonis regis Aegypti, Deut. 7:8; 13:6 [KJV 5]:

et alibi, Memineris quod servus fueris in terra Aegypti, sed redemit te Jehovah Deus tuus, Deut. 15:15; 24:18:

apud Samuelem,

Populus tuus quem redemisti Tibi ex Aegypto, 2 Sam. vii 23:

quia illi qui emergunt a statu vastationis dicuntur redempti, ideo per ‘quadringentos siclos’ significatur redemptionis pretium.

[5] Quod ‘siclus’ significat pretium seu aestimationem, constat ex his locis in Verbo;

apud Mosen,

Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctitatis, Lev. 27:25:

et alibi,

Anima cum praevaricata praevaricationem, et peccavit errore de sanctis Jehovae, et adducet reatum suum Jehovae, arietem integrum e grege, in aestimatione tua, argento siclorum, in siclo sanctitatis, Lev. 5:15;

inde patet quod per ‘siclum’ significetur pretium seu aestimatio; siclus sanctitatis dicitur, quia pretium seu aestimatio spectat verum et bonum a Domino, verum et bonum a Domino est ipsum sanctum in Ecclesia; inde dicitur ‘siclus sanctitatis’, etiam pluries alibi, ut Exod. 30:24; Lev. 27:3; Num. 3:47, 50; 7:13, 19, 25, 31, 37, 43, 49, 55, 61, 67, 73; 18:16.

[6] Quod ‘siclus’ sit pretium sancti, manifeste patet apud Ezechielem,

ubi agitur de terra sancta et de civitate sancta; ibi ita de siclo dicitur, Siclus ibi viginti gerae, viginti sicli, quinque et viginti sicli, quindecim sicli, maneh (libra:) erit vobis, 45:12;

quod ibi per ‘siclum’, et per ‘libram’, et per ‘numeros’ significentur sancta, hoc est, bonum et verum, quisque videre potest, ‘terra enim sancta’, et ‘civitas sancta’ ibi, seu nova Hierosolyma, de qua ibi agitur, non aliud est quam regnum Domini, ubi nec siclus, nec gerae, nec libra, nec numeratio per illa, sed ipse numerus ex significatione 'in sensu interno determinat aestimationem seu pretium boni et veri:

[7] apud Mosen,

Quod vir daret expiationem animae suae, ... ne esset plaga, ... dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti gerae siclus, et quod dimidium sicli esset 7 terumah (sublatio) Jehovae, Exod. 30:12, 13:

ibi ‘decem gerae’ quae dimidium sicli, sunt reliquiae quae a Domino; reliquiae sunt bona et vera apud hominem recondita, quae quod significentur per ‘decem’, videatur n. 576, 1738, 1906, 2284; quod reliquiae sint bona et vera a Domino apud hominem recondita, n. 1906, 2284, quare etiam vocantur ‘terumah’ seu sublatio Jehovae, et dicitur quod ‘per illa erit expiatio animae’; causa quod aliquoties dicatur quod ‘siclus esset viginti gerae’, ut in loco citato, tum Lev. 27:25; Num. 3:47; 18:16, et alibi, est quia siclus viginti gerae significat aestimationem boni reliquiarum, quod ‘viginti’ sint bonum reliquiarum, videatur n. 2280; ideo quoque siclus erat pondus, secundum quod pretium tam auri quam argenti, Gen. 24:22; Exod. 38:24; Ezech. 4:10; 45:12, pretium auri, quia ‘aurum’ significat bonum, n. 113, 1551, 1552, et argenti, quia ‘argentum’ significat verum, n. 1551, 2048. Inde nunc patet quod per ‘terram quadringentorum siclorum argenti’ significetur pretium redemptionis per verum; inde est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per verum a Domino reformatur et regeneratur, n. 2954, quod dicatur ‘terra’; quod per terram significetur Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f.

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript has qui tunc ex vastatione illa emergunt, illi

2. The Manuscript has videtur

3. The Manuscript inserts quam.

4. The Manuscript has a Jacobo

5. The Manuscript inserts inde.

6. The Manuscript has videtur

7. see note to Arcana Coelestia 1947.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #2682

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

2682. ‘Et conjecit puerum sub unum fruticum’: quod significet desperationem quod nihil veri et boni perciperet, constat a significatione ‘pueri’ quod sit spirituale verum, de qua n. 2669, 2677; et ex significatione ‘fruticis seu virgulti’ quod sit perceptio, sed ita parum ut vix aliquid; quare etiam dicitur sub ‘unum fruticum’, similiter sed in minore gradu ac arbores, quae quod significent perceptiones, videatur n. 103, 2163; tam ab affectu in illo facto, qui est desperationis; inde patet quod per ‘conjecit puerum sub unum fruticum’ significetur desperatio quod nihil veri et boni perciperet: aliquod ‘sub unum fruticum conjici’ sit desolari quoad verum et bonum usque ad desperationem, patet apud Hiobum, In egestate et in esurie solitarius; fugientes ad siccitatem, praeteritam noctem, desolationem et vastitatem; carpentes malvam super frutice:... in fissura vallium ad habitandum, foraminibus pulveris et petrarum; inter frutices gemebant, sub carduo conjungebantur, 30:3, 4,

[6], 7; ubi de desolatione veri 1 , quae describitur per formulas in Antiqua Ecclesia sollemnes, (Liber enim Hiobi est Antiquae Ecclesiae liber:) ut ‘esse in egestate et esurie solitarius, fugere ad siccitatem, praeteritam noctem, desolationem, 2 vastitatem, in fissuris vallium et petrarum habitare’, tum ‘carpere malvam super frutice, et inter frutices gemere’: ut quoque apud Esaiam,

Venient et quiescent omnes in fluviis desolationum, in fissuris petrarum, et in omnibus virgultis, et in omnibus ductibus, 7:19;

ubi etiam de desolatione, quae per similes formulas describitur, scilicet per quiescere in fluviis desolationum, in fissuris petrarum, et in virgultis.

[2] In hoc versu agitur de altero statu eorum qui reformantur, qui est quod redigantur ad ignorantiam ut nihil veri sciant, et hoc usque ad desperationem; causa ut 3 redigantur in talem ignorantiam, est ut exstinguatur lux persuasiva [quae ex proprio], quae talis est ut illuminet aeque falsa ac vera, ac inducat fidem falsi per vera, ‘et fidem veri per falsa’, et simul sui fiduciam; tum quoque ut in cognitionem per ipsam experientiam perducantur de eo quod nihil boni et nihil veri a seipso seu a proprio, sed ex Domino; rediguntur illi qui reformantur, in ignorantiam usque ad desperationem, et tunc iis solatium et illustratio, ut constat ab iis quae sequuntur; influere enim non potest lux veri a Domino in persuasivum quod ex proprio; hoc enim talis naturae est ut illam lucem exstinguat; apparet 4 persuasivum in altera vita instar lucis hiemalis, sed ad approximationem lucis caeli, fit pro luce illa tenebricosum, in quo est omnis veri ignorantia: hic status vocatur desolationis veri apud eos qui reformantur, et de illo 5 agitur quoque multum in sensu interno Verbi.

[3] Sed de eo statu pauci scire possunt quia pauci hodie regenerantur; qui non regenerantur, illis perinde est sive verum sciant vel non sciant, tum sive verum sit vel non sit, quod sciunt, modo venditare aliquid pro vero possint; at qui regenerantur, multum de doctrina et vita, quia de salute aeterna, cogitant, ac ideo, si illis verum deficit, quia est cogitationis et affectionis eorum, dolent corde. Qualis status unius et alterius, constare potest ex hoc; homo dum in corpore est, quoad spiritum vivit in caelo, et quoad corpus in mundo; in utrumque nascitur; ac ita creatus est ut possit actualiter quoad spiritum esse cum angelus, e simul per illa quae sunt corporis, esse cum hominibus; sed quia pauci sunt qui credunt quod iis spiritus qui victurus post mortem, pauci sunt qui regenerantur 6 ; qui credunt, illis altera vita est omne cogitationi; et affectionis, et mundus est respective nihil; qui autem non credunt illis mundus est omne cogitationis et affectionis, et altera vita est respective nihil; illi sunt qui regenerari possunt, hi autem qui non possunt.

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript inserts sunt.

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The Manuscript has quod.

4. The Manuscript inserts illud.

5. The Manuscript has hoc.

6. The Manuscript has in utraque vita simul possunt esse but altered to regenerari possunt.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.