IBhayibheli

 

Exodus 5:14

Funda

       

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Explicata #532

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

532. Quoniam omnes numeri in Verbo significant res et status, et numeri compositi significationes suas trahunt a numeris simplicibus a quibus compoSiti sunt, ac numeri simplices sunt imprimis duo, tria, quinque, septem, interest ostendere quid illi numeri in Verbo significant; hic quid "tria", quia dicitur "Vae, vae, vae ex vocibus tubae trium angelorum qui futuri clangere." (Quod omnes numeri in Verbo aliquid rei et status significent, videatur supra, n. 203, 429; et quod numeri majores et congregati simile significent cum simplicibus ex quibus per multiplicationem exsurgunt, et quod numeri simplices sint "duo", "tria", "quinque", "Septem", etiam supra, n. 430 [a] .)

[2] Quod "tria" in Verbo significent plenum et completum, et inde integram periodum, majorem aut minorem, a principio ad finem, constare potest ex sequentibus: Apud Esaiaim,

"Intra tres annos, quales anni mercenarii, evilescet gloria Moabi in omni multitudine magna; residuum autem minus pusillo, non validum" (16:14);

per "Moabum" intelliguntur qui in falsis ex malo sunt; per "gloriam ejus" et per "multitudinem magnam ejus" intelliguntur illa falsa: per "tres annos", intra quos evilescet gloria ejus, significatur completum et consummatum; quare dicitur quod "tunc residuum esset minus pusillo", per quod significatur quod non amplius; "tres anni" dicuntur, et per illos intelligitur consummatum, ita a principio ad finem. Sciendum est quod simile significetur per "tres annos" quod per "tres menses", per "tres septimanas", "tres dies", perque "tres horas"; quoniam "tempora" in sensu spirituali significant status, et "tria tempora", sive majora sive minora sint, statum plenum.

[3] Apud eundem,

"Sicut ivit servus meus Esaias nudus et discalceatus tres annos, signum et prodigium super Aegypto et super Kuscho, sic ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, pueros et senes, nudum et discalceatum" (20:3, 4):

per "Aegyptum" et per "Kuschum" non intelligitur Aegyptus et Kusch, sed per "Aegyptum" intelligitur externum seu naturale quoad scientificum, et per "Kuschum" externum seu naturale quoad cultum; quae cum absque interno spirituali sunt, etiam absque vero et bono sunt; nam omne verum et omne bonum quod est naturali seu externo homini est ex influxu per spiritualem hominem a Domino; et cum absque vero et bono, est naturalis seu externus homo quoad illa quae ibi sicut homo "nudus et discalceatus": quod erunt modo ratiocinia ex falsis, et quod illa destruent, significatur per quod "rex Aschuris ducet captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, nudum et discalceatum": quod peritura sit omnis innocentia et omnis sapientia, significatur per "pueros et senes", quos "rex Aschuris abducet": destructio eorum totalis et plenaria repraesentabatur per prophetam, quod "iverit tres annos nudus et discalceatus"; "tres anni" significant integram periodum a principio ad finem, proinde totalem destructionem.

[4] Apud Hoscheam,

Jehovah "vivificabit post biduum, die tertio eriget nos" (6:2):

per "vivificare post biduum, et die tertio erigere", significatur reformare et restaurare ecclesiam; "die tertio" significat plenam reformationem et restaurationem, quare dicitur quod tunc "eriget"; quod nec biduum nec dies tertius intelligatur, constat.

[5] Quoniam numerus ternarius significabat completum usque ad finem, ideo is numerus in Ecclesia Repraesentativa receptus est, et adhibitus quo ties tale repraesentaretur, ut constare potest ex his in Verbo:

Quod irent iter trium dierum, et sacrificarent (Exodus 3:18; 5:3);

Quod mense tertio post exitum ex Aegypto venerint ad montem Sinai (Exod 19:1);

Quod mandatum ut parati essent ad diem tertium, quia die tertio descenderet Jehovah super Montem Sinai (Exodus 19:11, 15, 16, 18);

Quod tribus diebus factae sint tenebrae in terra Aegypti (Exodus 10:22, 23);

Quod tribus annis essent fructus arboris plantatae in terra Canaane praeputiati (Leviticus 19:23-25);

Quod ex carne sacrificii nihil relinqueretur ad diem tertium (Leviticus 7:16-18; 19:6, 7);

Quod super immundum spargeretur aqua separationis die tertio et die septimo (Numeri 19:11 ad finem);

Quod qui tetigerunt occisum, mundarentur die tertio et die septimo (Numeri 31:19-25);

Quod Josua mandaverit populo, ut intra tres dies transirent Jordanem (Joshua 1:11 cap. 3:2);

Quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et ter Samuel cucurrerit ad Eli, et quod tertia vice intellexerit Eli quod Jehovah vocaverit Samuelem (1 Samuelis 3:1-8);

Quod Jonathan diceret ad Davidem quod occultaret se in agro ad vesperam tertiam: et quod postea Jonathan ad latus lapidis jacularetur tres sagittas; et quod post illud David se incurvaverit tribus vicibus ad terram coram Jonathane (1 Samuelis 20:5, 12, 19, 20, 35, 36, 41);

Quod tria proposita sint Davidi, ut ex illis unum eligeret, ut quod ventura fames septem annis, vel quod fugiturus pro hostibus tribus mensibus, vel quod futura pestis in terra tribus diebus (2 Samuelis 24:11-13);

Quod Elias se mensus super filium viduae tribus vicibus (1 Regnum 17:21);

Quod Elias dixerit ut funderent aquam super holocaustum et super ligna tribus vicibus, et tribus vicibus fuderunt (1 Regnum 18:34);

Quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus (Jonas 2:1 [B.A. 1:17] ; Matthaeus 12:40 1 );

Quod Daniel lugens fuerit tribus septimanis (Daniel 10:2-4);

Quod annus tertius esset annus decimarum (Deuteronomius 26:12);

Quod Dominus locutus de homine qui plantavit vineam, quod miserit tribus vicibus servos, et postea Filium (Marcus 12:2, 4-6; Luca 20:12, 13);

Quod Dominus dixerit ad Petrum, quod antequam gallus bis caneret ter abnegaturus Ipsum (Matthaeus 26:34, 69 ad fin. ; Luca 22:34, 57-61; Johannes 13:38);

Quod Dominus ter dixerit Petro, Amasne Me? et "Pasce agnos meos et oves meas"; et quod tertia vice Petrus contristatus sit (Joh. 20 2 15-17);

Quod Dominus dixerit quod "regnum caelorum simile sit fermento, quod accipiens mulier abscondidit in satis tribus, donec fermentaretur totum" (Matthaeus 13:33; Luca 13:21);

Quod Dominus dixerit, "sanationes perficio hodie et cras, et tertio die 3 consummor" (Luca 13:32, 33);

Quod Dominus dixerit quod erit in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matthaeus 12:40);

Quod dixerit quod tertio die resurgeret (Matthaeus 16:21; 17:22, 23; 20:18, 19; Luca 18:32 [, 33] ; 24:46);

Quod dixerit quod dissolveret Templum Dei, et per tres dies aedificaret (Matth. 26 4 61; 40: Johannes 2:19, 20);

Quod Jesus in Gethsemane tribus vicibus oraverit (Matthaeus 26:39, 42, 44);

Quod Jesus hora tertia crucifigeretur (Marcus 15:25);

Quod tunc tenebrae factae sint super universam terram tribus horis, ab hora sexta ad nonam, et quod tunc dixerit "Consummatum est", et exspiraverit (Matthaeus 27:45; Marc. 15 [33,] 37; Johannes 19:30);

Quod Dominus die tertio resurrexerit (Matthaeus 28:1; Marcus 16:2; Luca 24:1; Johannes 20:1).

[6] Ex his constare potest quod numerus ternarius significaverit consummatum seu completum ad finem, proinde integram periodum majorem aut minorem, a principio ad finem. Ex illo numero simplici trahunt plures numeri compositi suas significationes, prout 6, 9, 12, 60, 72, qui ex eo significant omnia vera et bona in complexu; similiter numeri 30, 300, 3000; quoniam numeri compositi trahunt suas significationes ex numeris simplicibus ex quibus compositi sunt, ut supra in hoc articulo dictum est. Praeterea sciendum est quod numerus ternarius seu "tria" in Verbo praedicentur de veris, at "duo" et "quatuor" de bonis: causa est quia "duo" et "quatuor" significant conjunctionem, "tria" autem plenitudinem; et conjunctio spiritualis est amor, et omne bonum est amoris, et plenitudo spiritualis formatur per vera. Qui non scit quod omnes numeri in Verbo significent, non aliter cogitat et credit, quam ubi "duo et tres" ac "tres et quatuor" in Verbo dicuntur, [quod] intelligantur duo et tres, aut pauci, ac non omnes qui in bono et vero sunt, ut in sequentibus locis:

[7] Apud Esaiam,

"Relinquentur in eo racemationes sicut in decussione oleae duae tres baccae in capite rami; quatuor quinque in ramis fructiferae" (17:6):

agitur ibi de vastatione ecclesiae, et dicitur hoc de residuis paucis qui in bono et vero sunt; comparatio fit cum decussione oleae, quia per "oleam" significatur ecclesia quoad bonum amoris, et per "ramos" vera inde: "duae tres" significant paucos qui in bono et inde veris sunt, "duo" bonum et "tres" vera; et "quatuor quinque" significant paucos qui in bono, "quatuor" illos qui in bono et "quinque" paucos: et quia "quatuor quinque" significant paucos qui in bono, ideo dicitur, "quatuor quinque in ramis fructiferae"; "olea fructifera" significat illos in ecclesia qui in bono quoad vitam. Quia haec significantur per illos numeros, ideo dicitur "duae tres", et "quatuor quinque", et non duae et tres, ac quatuor et quinque.

[8] Apud Amos,

"Vagatae sunt duae tres urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, nec tamen satiatae sunt" (4:8):

agitur ibi de defectu veri in fine ecclesiae; quod tunc illi qui desiderant verum ex affectione Spirituali non inventuri aliquod verum in doctrinis ubicunque inquirunt; ideo dicitur, quod "vagarentur duae tres urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, nec tamen satiarentur"; per "duas tres urbes" significantur qui in affectione veri sunt ex bono; per "urbem " significatur verum doctrinae; per "haurire aquas " significatur ad discendum vera; per "vagari" significatur inquirere; et per "non satiari" significatur non invenire verum quod in se verum est: "duae tres urbes" dicuntur quia per "duas tres" significantur illi qui in bono et inde veris sunt.

[9] Apud Sachariam,

"Fiet in universa terra duae partes in ea exscindentur, exspirabunt, et tertia relinquetur in ea; ducam tamen tertiam partem per ignem, .... et probabo eos" (13:8, 9):

similiter haec de vastatione ecclesiae quoad bonum: quod omne bonum periturum sit, intelligitur per quod "in universa terra duae partes in ea exscindentur et exspirabunt"; "in universa terra" est in universa ecclesia, et "duae partes" significant omne bonum: quod aliquid veri remansurum sit, at vix aliquod verum genuinum, significatur per quod "tertia pars relinquetur in ea, ducam tamen tertiam partem per ignem et probabo"; "tertia pars" significat vera residua; quae probanda num genuina sint, significatur per quod "ducentur per ignem"; probare "per ignem" est per affectionem quae amoris, cum quo si non concordat verum, non est verum genuinum; per ignem enim in Verbo significatur amor: in ecclesia quando bonum amoris perit, etiam verum non fit verum, quia omne verum suam essentiam ducit a bono.

[10] Ex his constare potest quid significatur per Domini verba apud Matthaeum,

"Ubi duo et tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (18:20):

ibi non intelliguntur duo et tres, sed illi qui in bono et inde veris sunt; per "nomen Domini" nec intelligitur nomen Ipsius, sed omne bonum amoris et verum fidei, per quae colitur (videatur supra, n. 102, 135).

[11] Ex his etiam patet quid significatur per Domini verba apud Lucam,

"Erunt ex nunc quinque divisi in domo una, tres contra duos et duo contra tres" (12:52):

per haec intelligitur quod post adventum Domini, quando Ipse notus factus est, ac interiora Verbi ab Ipso et cum Ipso revelata sunt, in ecclesia tam in communi quam apud hominem ecclesiae in particulari dissidium futurum sit inter bonum et verum, ac inter verum et bonum; hoc intelligitur per quod "in domo una divisi erunt tres contra duos et duo contra tres": per "domum" intelligitur ecclesia in communi, et apud hominem ecclesiae in particulari; per "tres" significantur vera, et per "duos" bona; quod dicatur quod "quinque divisi erunt" significat quod apud illos qui reformantur tale dissidium erit. Quare etiam sequitur,

"Dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem" (vers. 53 ibi):

per "patrem" enim significatur bonum ecclesiae, per "filium" verum ecclesiae, per "matrem" verum ecclesiae, et per "filiam" bonum ejus. Quis non videre potest quod numeri quinque, duo, et tres, non dicti fuerint nisi significavissent? "Quinque" in Verbo significant omnes illos, quando "duo" et "tres" sequuntur; at "quinque" significant aliquos et paucos, quando "decem" aut "viginti" praecedunt aut sequuntur.

[12] Similia intelliguntur in praecepto Decalogi per

"Tertiam et quartam generationem", seu per "filios tertianos et quartanos", super quos Deus visitaturus iniquitatem parentum (Exod 20:5; Numeri 14:18; Deuteronomius 5:9, 10):

per "tertiam et quartam generationem" significantur omnes qui in falsis ex malo sunt; per "tertiam generationem" qui in falsis mali sunt, et per "quartam generationem" qui in malis falsi sunt: "tria" enim in opposito sensu significant falsa, et "quatuor" mala. Quis non videt quod contra justitiam Divinam foret, visitare iniquitatem parentum super filios usque ad tertiam et quartam generationem? Docet enim Dominus

Quod "anima quae peccaverit illa morietur; filius non portabit iniquitatem parentis, nec pater portabit iniquitatem filii; justitia justi super illo erit, et impietas impii super illo erit" (Ezechiel 18:20; Deuteronomius 24:16; 2 Regnum 14:6):

inde patet quod per "tertiam et quartam generationem non intelligatur tertia et quarta generatio sed id quod numeri illi significant.

Similia per "tres et quatuor prevaricationes" significantur apud Amos (cap. 1:3, 6, 9, 11, 13; 2:1, 4, 6).

Ex his constare potest quanta arcana in Verbo solum in ejus numeris latent, quae nemo absque interno spirituali scire potest.

Imibhalo yaphansi:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

IBhayibheli

 

Matthaeus 26

Funda

   

1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :

2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :

4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?

9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.

11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.

14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :

15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.

17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?

18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?

23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.

26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.

27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.

28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.

38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.

39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?

41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.

44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.

47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.

48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.

51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.

52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?

54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?

55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.

56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.

58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.

59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :

60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,

61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.

62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?

63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.

65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :

66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.

67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,

68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?

69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.

70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.

71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.

72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.

73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.

74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.