IBhayibheli

 

Exodus 29:19

Funda

       

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #10262

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

10262. ‘Hinem’: quod significet conjunctionis quantum, constat ex significatione ‘hinis’ quae erat mensura liquidorum, hic olei, quod sit conjunctionis quantum, per ‘oleum’ enim significatur Divinum Bonum caeleste Domini, quod est ipsum conjunctivum omnium in caelis, inde per mensuram ejus significatur conjunctionis quantum, et conjunctionis omne. Quod Divinum Bonum caeleste Domini sit ipsum conjunctivum omnium, est quia id est ipsum esse vitae omnium; vivificat enim omnia per Divinum Verum procedens ex Divino illo Bono, et vivificat secundum receptionis quale; angeli sunt receptiones, et quoque homines; vera et bona apud illos dant quale 1 , secundum id enim fit receptio, ita conjunctio.

[2] 2 Binae mensurae quae in usu sancto, memorantur in Verbo, una pro liquidis, quae vocabatur hin, altera pro siccis, quae vocabatur ephah; per hinem mensurabatur oleum et vinum, et per epham farina 3 et simila; mensura hin, quae pro oleo et vino, dividebatur in quattuor, at mensura ephah dividebatur in decem; quod mensura hin divisa fuerit in quattuor, erat causa ut significaret conjunctivum, nam quattuor sunt conjunctio; quod autem mensura ephah divisa fuerit in decem, erat causa ut significaret receptivum, cujus quale designabatur per numeros, nam ‘decem’ significant multum, omne, et plenum; quod ‘quattuor’ sint conjunctio, videatur n. 8877, 9601, 9674, 10136, 10137 et quod ‘decem’ sint multum, omne, et plenum, aeque ac centum, n. 1988, 3107, 4400, 4638, 8468, 8540, 9745, 10253.

[3] Quod mensura hin fuerit pro oleo et vino in sacrificiis, et quo divisa fuerit in quattuor, mensura autem ephah pro 4 farina et simila, quae pro minhah in sacrificiis, et quod divisa fuerit in decem, constare potest in Exodo 29:40;

in Lev. 5:11, 23:13;

in Num. 15:3-10, 28:5, 7, 14. Ex his patet quod per ‘hinem’ significetur quantum conjunctionis, et per ‘epham’ quantum receptionis; oleum etiam conjungebat similam, et haec recepit, nam in minhah erat oleum et simila.

[4] Erant praeterea aliae mensurae quae in communi usu, tam pro siccis quam pro liquidis; mensurae pro siccis vocabantur homer et omer, et mensurae pro liquidis korus et bathus; homer continebat decem ephas, et ephah decem omeres; korus 5 autem continebat decem bathos, et bathus decem minores partes, de quibus videatur Exod. 16:36; Ezech. 45:11, 13, 24;

[5] at apud Ezechielem, ubi 6 de novo templo, exstat alia divisio ephae et bathi, ibi ephah et bathus non dividuntur in decem, sed in sex; et hin ibi correspondet ephae, ut 7 patet apud illum prophetam 45:13, 14, 24, 46:5, 7, 11, 14; causa est quia ibi non agitur de bono caelesti et ejus conjunctione, sed de bono spirituali et hujus conjunctione, et 8 in regno spirituali correspondent numeri duodecim, sex, et tria, quoniam per 9 illos significantur omnia, et cum praedicantur de veris et bonis, omnia veri et boni in complexu; quod illa significentur per ‘duodecim’, videatur n. 3272, 3858, 3913, 7973, quod etiam per ‘sex’, n. 3960 fin. , 7973, 8148, 10217, similiter per ‘tria’, per qui significatur a principio ad finem, ita plenum, et quoad res, omne, n. 2788, 4495, 5159, 7715, 9825, 10127; quod hi numeri 10 similia involvant, est quia numeri majores simile 11 significant cum simplicibus a quibus per multiplicationem existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973.

[6] Quoniam per ‘hinem’ significatur quantum conjunctionis etiam cum vero spirituali, ideo quoque ad minham 12 in sacrificiis ex ariete 13 sumebatur tertia pars hinis olei, et ad libamen tertia pars vini, Num. 15:6, 7, per ‘arietem’ enim significatur bonum spirituale, n. 2830, 9991. Ex his nunc iterum manifeste patet quod per numeros in Verbo significentur res; ad quid alioquin 14 fuisset designatio quantitatis et mensurae per numeros toties apud Moschen, et 15 apud Ezechielem, et alibi?

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript inserts illorum.

2. The Manuscript inserts Erant.

3. seu

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. etiam

6. novo Templo agitur

7. constare potest

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. illa

10. simile significent

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. pro ariete in sacrificiis

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. foret

15. The Manuscript inserts alia.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #10127

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

10127. ‘Septem diebus propitiabis super altari’: quod significet plenum quoad influxum in caelum et in Ecclesiam, constat ex significatione ‘septem dierum’ quod sint plenum, de qua sequitur, ex significatione ‘propitiare’ quod sit purificatio a malis et inde falsis, de qua etiam sequitur, et ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 1 9964, hic in caelo et in Ecclesia, n. 10123. Quod sacrificium ex juvenco ad propitiandum et sanctificandum altare fieret septem dies, erat 2 quia ‘septem dies’ significabant 3 integram periodum a principio ad finem, majorem vel minorem, aeque ac septimana; inde etiam ‘septem dies’ significant plenum; numerus ‘etiam ternarius’ significat integram periodum a principio ad finem, et inde quoque plenum, sed cum ea differentia quod septem dicantur ubi agitur de re sancta, tria autem cum de re quacumque;

[2] sciendum est quod omnes numeri in Verbo significent res, quod perquam notum est in altera vita, ubi 4 quandoque chartae e caelo ad spiritus qui infra sunt demittuntur plenae numeris, et illi ex spiritibus qui a Domino recipiunt influxum, sciunt inde res quae significantur in continua serie, sicut scriptum foret litteris; tales chartas etiam aliquoties mihi videre datum est; et dictum quoque quod quidam ex antiquissimis, qui quoad interiora sua cum angelis in consortio fuerunt, res Ecclesiae suae, et arcana caelestia involverint numeris, et 5 recondiderint sicut memoriale sibi; inde 6 constare potest quod omnes numeri in Verbo significativi rerum sint, nam in Verbo non est vocula quae non significat, scriptum enim est non solum pro hominibus sed etiam simul pro angelis in caelo; inde est Verbum Divinum transiens per omnes caelos.

[3] Quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175, 9659, quod septem in Verbo involvant sancta, n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268, et quod 7 significent integram periodum a principio ad finem, ita statum plenum, n. 6508, 9228, similiter septimana, n. 2044, 3845, quod etiam numerus ternarius, n. 2788, 4495, 4901, 5123, 5159, 7715, 9198, 9488, 9489, 9825.

[4] Quod propitiare attinet, significat id purificationem a malis et inde falsis, seu quod idem, remotionem eorum; et quia propitiare et expiare id significat, ideo quoque involvit implantationem boni et veri, et conjunctionem utriusque a Domino; quod haec involvat, est causa quia quantum homo purificatur a malis et falsis, tantum implantantur 8 bonum et verum, et conjunguntur a Domino; quare posito uno ponitur alterum; Dominus enim apud unumquemvis hominem cum bono amoris 9 est praesens, amat enim omnes, et ex amore vult conjungere 10 illos Sibi, quo fit per bonum amoris et verum fidei; sed obstant mala et inde falsa quae homo per vitam mali sibi appropriat, ac inhibent influxum; inde patet quid propitiatio et expiatio; videatur etiam n. 9506.

Imibhalo yaphansi:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. est

3. significant

4. The Manuscript deletes ibi, and inserts unde.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts quoque.

7. The Manuscript inserts septem.

8. implantatur altered to implantantur in the Manuscript, implantatur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. amore

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.