IBhayibheli

 

Exodus 16:28

Funda

       

28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #8402

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

8402. Vers. 2, 3. Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis contra Moschen et contra Aharonem in deserto. Et dixerunt ad illos filii Israelis, Quis dabit? mortui fuissemus manu Jehovae in terra Aegypti, in sedendo nos ad ollam carnis, in edendo nos panem ad satietatem; quia eduxistis nos ad desertum hoc, ad occidendum omnem congregationem hanc fame. ‘Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis’ significat indolentiam et inde querimoniam propter tentationis gravitatem: ‘contra Moschen et contra Aharonem’ significat verum Divinum: ‘in deserto’ significat statum tentationis: ‘et dixerunt ad illos filii Israelis’ significat cogitationem ex anxietate: ‘Quis dabit? mortui fuissemus manu Jehovae in terra Aegypti’ significat quod praestiterit relictos fuisse a Domino cum erant in statu infestationum: ‘in sedendo nos ad ollam carnis’ significat vitam secundum libitum, et sicut concupiverunt: ‘in edendo nos panem ad satietatem’ significat quod sic bono voluptatum fruerentur quantum vellent: ‘quia eduxisti nos’ significat quod postquam liberati: ‘ad desertum hoc’ significat statum tentationum: ‘ad occidendum omnem congregationem hanc fame’ significat quod ex defectu jucundi et boni exspirarent.

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.