IBhayibheli

 

Deuteronomium 32:29

Funda

       

29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Apocalypsis Explicata #840

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

840. [Vers. 17.] "Et ut nemo possit emere 1 et vendere, si non habeat characterem bestiae." Quod significet prohibitionem ne aliquis discat et doceat quam illud quod agnitum et inde in doctrina receptum est, constat ex significatione "emere" et "vendere", quod sit cognitiones sibi comparare et aliis communicare, ita quoque discere et docere (de qua sequitur); prohibitio significatur per "facere ut nemo possit": et ex significatione "characteris, quod sit testificatio et signum agnitionis quod sint ab ecclesia qui in illis fidei veris ac bonis ita dictis sunt (de qua mox supra, n. 838 2 ): inde patet quod per "facere ut nemo possit emere et vendere, si non habeat characterem bestiae", significetur prohibitio ne aliquis discat et doceat nisi quam illud quod agnitum, ita quoque quod in doctrina receptum est.

Quod "emere et vendere", significet cognitiones veri ac boni ex Verbo sibi comparare et illas communicare, seu quod idem est, discere et docere, est quia per "opes" et per "divitias" in Verbo significantur cognitiones veri et boni, ac per "argentum et aurum", per quae fiunt emptiones et venditiones, significantur vera et bona caeli et ecclesiae: inde nunc est quod in Verbo passim dicatur "emere", "vendere", tum "mercari" et "negotiari", ac quod per illa significentur emptiones, venditiones, mercaturae et negotiationes spirituales:

[2] Ut apud Esaiam,

"Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite et comedite; ite inquam, emite sine argento, et sine pretio vinum et lac" (55:1):

quod hic per "emere vinum et lac" non intelligatur emere talia, unusquisque videt; et quia "emere" significat comparare sibi talia quae conducunt vitae spirituali hominis, patet quod singula ibi spiritualiter intelligenda sint; ita per "aquas", ad quas "omnis sitiens iret", significantur vera desiderantibus illa; "aquae" sunt vera ex Verbo, et "sitire" est desiderare illa: quod gratis a Domino darentur, significatur per "cui non argentum", tum "sine argento et pretio": "comedere" significat appropriare sibi; "vinum et lac "significant verum spirituale et inde verum naturale, utrumque ex bono.

[3] Apud Matthaeum,

Virgines prudentes dicebant stultis, "Abite potius ad vendentes, et emite vobismet" oleum; "sed abeuntibus illis ad emendum, venit sponsus" (25:9, 10):

per "virgines prudentes" significantur illi in ecclesia apud quos fides conjuncta est charitati, et per "stultas" significantur illi in ecclesia apud quos fides separata est a charitate; "lampades" enim significant vera fidei, et "oleum" significat bonum amoris inde per "abire ad vendentes et emere" significatur ad illos qui docent, et discere seu comparare sibi: sed quia non comparaverunt sibi bonum amoris, et per id vivificaverunt vera fidei, quando in mundo vixerunt, sed postea quidem comparaverunt sibi, sed quia nemo potest comparare sibi bonum amoris post mortem et id retinere, ideo virgines illae stultae, per quas significantur omnes qui separant bonum amoris seu bonum charitatis a veris fidei, non admissae sunt in nuptias et 3 receptae a sponso; "nuptiae" significant caelum, et "sponsus" Dominum.

[4] Apud Evangelistas,

"Intravit Jesus in Templum.., et ejecit omnes vendentes et ementes in Templo, et mensas numulariorum [evertit] , cathedras vendentium columbas" (Matthaeus 21:12; Marcus 11:15; Luca 19:45);

per "vendentes et ementes" hic significantur qui sibi quaestum faciunt ex sanctis, per "mensas numulariorum" significantur [qui] ex sanctis veris, et per "cathedras vendentium columbas" significantur qui ex sanctis bonis: quare postea dicitur quod "fecerint templum in speluncam latronum"; "latrones" sunt qui depraedantur vera et bona ecclesiae, et inde sibi quaestum faciunt.

[5] Apud Lucam,

"Sicut factum est in diebus Lothi", sic erit in diebus Filii hominis; "edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant" (17:28):

per "edere et bibere" significatur ibi vivere sibi et mundo, ac appropriare sibi mala et falsa; per "emere et vendere" significatur comparare sibi illa, et communicare illa aliis; per "plantare et aedificare" significatur confirmare se in illis, et vivere in illis.

[6] Apud eundem,

Jesus dixit "Nunc qui habet crumenam tollat, similiter..peram; qui vero non habet, vendat vestimenta sua, et emat gladium" (22:36):

quid per haec intelligitur, constat ex sequentibus ibi, quod nempe "oporteret consummari in Domino quod scriptum est" (vers. 37), ita quod passurus crucem; hoc quia non potuit aliter quam animos illorum qui tunc vixerunt, et quoque animos discipulorum, distrahere, ac in dubitationes de Ipso et de Ipsius regno inducere, et sic in tentationes, et illae non nisi quam per vera discuti possunt, ideo dicit Dominus, "Qui habet crumenam et peram, tollat"; nempe, qui possidet vera ex Verbo, in quo praedictum est quod Christus talia passurus esset, caveat ne illa amittat; "crumena" enim et "pera" simile quod nummi et pecuniae in illis significant, nempe cognitiones veri et boni ex Verbo: "qui vero non habet, vendat vestimenta sua, et emat gladium", significat quod illi, quibus non vera, rejiciant propria, et comparent sibi vera cum quibus pugnent contra falsa; "gladius" significat pugnam veri contra falsum, et hujus destructionem.

[7] Quoniam "Tyrus" significat ecclesiam quoad cognitiones veri et boni, et inde quoque cognitiones veri et boni quae sunt ecclesiae ac inserviunt doctrinae ejus, ideo ubi agitur in Verbo de Tyro, agitur etiam de negotiationibus; per quas significatur comparatio illarum, et quoque communicatio cum aliis; ut apud Ezechielem,

"Omnes naves maris...fuerunt..ad negotiandum negotiationem tuam;.... Tharschisch negotiatrix tua.... in argento, ferro, stanno, et plumbo, dederunt mercaturas tuas. Javan, Thubal et Meschech, hi mercatores tui, cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam. Filii Dedanis mercatores tui; insulae multae mercatores manus tuae. .... Syria negotiatrix tua.... cum chrysopraso. .... Sed opes tuae, et negotiationes tuae; mercatus tui, .... negotiantes negotiationem tuam, .... cadent in cor marium in die casus tui" (27:1 ad fin. ):

apud Esaiam,

"Ejulate, naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus, .... cujus mercatores principes, negotiatores ejus honorati terrae" (23:1, 8):

quisque videre potest quod per "negotiationes" et "mercaturas" ibi non intelligantur negotiationes et mercaturae; quid enim commune habet Verbum cum talibus, quod in se Divinum ac caeleste est, ac docet hominem de Deo, de caelo et ecclesia, de vita aeterna, et similibus? Inde quis non videre potest, quod singula ibi significent spiritualia quae caeli et ecclesiae sunt? non solum nomina terrarum ibi, cum quibus negotiationes factae sunt, sed etiam singulae mercaturae illarum: sed quid singula in spirituali sensu significant, nimis prolixum foret hic exponere; satis est quod sciatur quod "negotiationes" ibi significent acquisitiones et communicationes cognitionum veri et boni, ac quod "mercaturae" seu "merces" illas cognitiones, quae multifariae sunt.

[8] Quod illa significentur, patet quoque ex his apud Ezechielem,

"In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes, et feceras aurum et argentum in thesauris tuis, per multitudinem sapientiae tuae in negotiatione tua multiplicaveras tibi opes" (28 [4,] 5):

haec de principe Tyri, per quem intelliguntur cognitiones veri ex Verbo, per quas intelligentia et sapientia; et quia eaedem illae cognitiones significantur per "opes", et comparatio illarum per "negotiationem", ideo dicitur, "per 4 multiplicationem sapientiae tuae in negotiatione tua multiplicaveras tibi opes."

[9] Ex his constare potest unde est

Quod Dominus comparaverit regnum caelorum "negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam.., abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam" (Matthaeus 13:45, 46):

per "margaritas" significantur cognitiones, et quoque ipsa vera; et per "unam pretiosam" significatur agnitio Domini; et per "vendere omnia quae habuit" significatur abalienare omnia quae amoris proprii sunt, et per "emere illam" significatur id Divinum Verum sibi comparare.

[10] Simile intelligitur per

Thesaurum absconditum in agro, "quem repertum homo abscondit, et prae gaudio abiit, et omnia quaecunque habebat vendidit, et emit..agrum" (Matthaeus 13:44):

per "thesaurum" significatur Divinum Verum quod in Verbo est, et per "agrum" significatur ecclesia et ejus doctrina; ac per "vendere quaecunque habet, et emere agrum", significatur hic ut supra, abalienare propria, et comparare sibi Divinum Verum, quod in ecclesia Domini est.

[11] Quoniam "negotiatio" significabat acquisitionem et possessionem veritatum, ideo Dominus per parabolam locutus est

De homine peregre profecto, quod dederit servis suis talenta, ut cum illis negotiarentur, et lucrarentur (Matthaeus 25:14-30 5 ):

ac de alio,

Qui dedit servis suis decem minas, ut cum illis negotiarentur (Luca 19:12-26).

Similia per "negotiari", "negotiationes", ac "negotiatores" significantur alibi in Verbo: tum etiam in opposito sensu, in quo per illas significantur receptiones et appropriationes falsorum (Ut Esaias 48:15; Ezechiel 16:3; Nahum 3:14; 6 Apoc. 18:3, 11-24). Inde ecclesia, ubi talia sunt, vocatur

"Terra negotiationis" (Ezechiel 16:29; 21:35, 36 [B.A. 30, 31] ; 29 cap. 14).

Praeterea per "vendere" et per "vendi" significatur abalienare ac abalienari ab illis, ac pro illis acceptare falsa et captivari ab illis (Esaias 50:1; 3:3; Ezechiel 30:12; Joel 4 [B.A. 3] 6, 7, 7; Nahum 3:4; Sacharia 13:5: Psalmuss 44:12-14 [B.A. 11-13] : Deutr. 32:30 7 ). Ex his constare potest quid proprie significatur per "redimi" et per "redemptionem", ubi de Domino; ut apud Esaiam,

"Gratis venditi estis, ideo non per argentum redimemini" (52:3);

et multis in locis alibi.

Imibhalo yaphansi:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
Yiya esigabeni / 1232  
  

IBhayibheli

 

Ezechiel 28

Funda

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, dic principi Tyri : Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :

3 ecce sapientior es tu Daniele, omne secretum non est absconditum a te :

4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :

5 in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei,

7 idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, et polluent decorem tuum.

8 Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.

9 Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium te ?

10 morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,

12 et dices ei : Hæc dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore :

13 in deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum : sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus, aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.

14 Tu cherub extentus, et protegens : et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti.

15 Perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te.

16 In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.

17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo : perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.

18 In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.

19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.

20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea.

22 Et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.

23 Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.

24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.

25 Hæc dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :

26 et habitabunt in ea securi : et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.