IBhayibheli

 

Daniel 2:38

Funda

       

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

Arcana Coelestia #3021

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

3021. ‘Pone quaeso manum tuam sub femore meo’: quod significet obstrictionem ejus quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis, constat a significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878; et a significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris conjugialis, de qua sequitur: quod sit obstrictio ad illam potentiam, constat ex eo quod qui obstringerentur ad aliquod quod esset amoris conjugialis, ab antiquo ritu posuerint manum sub femore illius cui obstringebantur, et sic adjurati sint ab illo, et hoc ex causa quia ‘femur’ significabat amorem conjugialem, et ‘manus’ potentiam seu quantum posset; omnes enim partes corporis humani correspondent spiritualibus et caelestibus in Maximo Homine, qui est caelum, ut n. 2996, 2998 ostensum; et amplius in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; 1 ipsa femora cum lumbis correspondent amori conjugiali; haec antiquissimis fuerunt nota, quare ritus plures illis inde haerunt, inter quos etiam quod ponerent manus sub femore, cum ad quoddam bonum amoris conjugialis obstringerentur; cognitio talium, quae antiquis fuit aestimatissima et inter praecipua scientiae et intelligentiae illorum, hodie prorsus deperdita est, usque adeo ut ne quidem sciatur quod sit aliqua correspondentia, et forte inde miraturi quod talia per illum ritum significentur: hic quia agitur de 2 desponsatione 3 Jishaki filii cum aliqua ex familia Abrahami, et servo seniori dictum ut 4 officio illo fungeretur, ideo 5 hic ritus.

[2] Quod ‘femur’ significet amorem conjugialem, ex correspondentia, ut dictum, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest, ut ex processu mandato cum mulier accusaretur adulterii a viro suo, apud Mosen,

Adjurabit sacerdos mulierem juramento 6 maledictionis, et dicet sacerdos mulieri, Dabit Jehovah temet in 6 maledictionem et in adjurationem in medio populi tui, in dando Jehovah femur tuum cadens, et ventrem tuum tumentem.... Cum bibendas dederit ei aquas, et fiet, si polluta et praevaricata praevaricationem in virum suum, et venient in 7 illam aquae maledictae in amaritudines, et tumescet venter ejus, et cadet femur ejus, et erit mulier in 6 obsecrationem in medio populi sui, Num. 5:21, 27;

quod ‘femur caderet’ significabat malum amoris conjugialis seu adulterium; cetera quae in eodem processu, quoad singula, specialia rei significabant, sic ut ne minimum sit quod non involvit aliquod, utcumque homo qui absque sancti idea legit Verbum, miraturus cur talia. Ex significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris conjugialis, aliquoties dicitur quod ‘egressi femur ejus’, ut de Jacobo,

Fructificare et multiplicare, gens et coetus gentium erit ex te, et reges ex feminibus tuis exibunt, Gen. 35:11: et alibi,

Omnis anima veniens Jacobo ad Aegyptum, egressi femur ejus, Gen. 46:26; Exod. 1:5: et de Gideone, Gideoni erant septuaginta filii, egressi femur ejus,

Jud. 8:30.

[3] Et quia ‘femora, femina et lumbi’ significant illa quae sunt amoris conjugialis, etiam significant illa quae sunt amoris et charitatis, ex causa quia amor conjugialis est fundamentalis omnis amoris, videatur n. 686, 2733, 2737-2739, ex eadem enim origine sunt, nempe ex conjugio caelesti quod est boni et veri, de quibus videantur n. 2727-2759; quod ‘femur’ significet bonum amoris caelestis, et bonum amoris spiritualis, constare potest ab his locis, apud Johannem, Sedens super equo albo, habebat super vestimento suo, et super femore suo, nomen scriptum, Rex regum, et Dominus dominorum,

[Apoc. ] 19:16;

‘sedens super equo albo’ quod sit Verbum, ita Dominus Qui Verbum, videatur n. 2760-2762; quod ‘vestimentum’ sit Divinum Verum, n. 2576, 8 ideo dicitur ‘Rex regum’, n. 9 3009; inde patet quid ‘femur’, quod nempe Divinum Bonum quod est amoris Ipsius, ex quo etiam vocatur ‘Dominus dominorum’, n. 9 3004-3011, hoc quia est quali Domini, dicitur quod ‘haberet super illis nomen scriptum’, nomen enim significat quale, n. 1896, 2009, 2724, 3006:

[4] apud Davidem,

Accinge gladium tuum super femur, potens gloria tua et honore, Ps. 45:4 [KJV Ps. 45:3];

ubi de Domino; ‘gladius’ pro vero pugnante, n. 2799, ‘femur’ pro bono amoris; ‘accingere gladium super femur’ est quod verum ex quo pugnaret, esset ex bono amoris:

apud Esaiam,

Erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius, 11:5;

ubi etiam de Domino; justitia quia praedicatur de bono amoris n. 2235, vocatur ‘cingulum lumborum’; ‘veritas’ 10 quia ex bono, dicitur ‘cingulum feminum’; ita ‘lumbi’ praedicantur de amore boni, et ‘femina’ de amore veri:

[5] apud eundem,

Non fessus, et non impingens in Ipso, non dormitabit, et non indormiet, et non solutum est cingulum feminum Ipsius, et non avulsa corrigia calceorum Ipsius, 5:27;

de Domino, ‘cingulum feminum’ pro amore veri, ut supra:

apud Jeremiam,

Jehovah ad illum, quod emeret cingulum lini, et poneret super lumbos, sed per aquam non duceret; ... et abiret a Euphratem, et absconderet illud in foramine petrae; ... quo facto, cum abiit, et recepit illud e loco, ... corruptum erat 13:1-7;

‘cingulum lini’ pro vero, 11 repraesentativum quod verum esset ex bono, erat quod ‘poneret illud super lumbos’; quisque videre potest quod haec repraesentativa sint, quae non sciri possunt quid significant nisi ex correspondentiis, de quibus, ex Divina Domini Misericordi ad finem 12 quorundam capitum;

[6] similiter quid significant illa quae visa Ezechieli, Danieli, et Nebuchadnezzari; Ezechieli, Supra expansum, quod supra caput cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius; et vidi sicut speciem prunae, sicut aspectum ignis intra 13 illam circumcirca; ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, et splendorem illi circumcirca sicut aspectum iridis, quae est in nube in dic pluviae, ita aspectus splendoris circumcirca, ita aspectus similitudinis gloriae Jehovae, 1:26-28;

quod hoc repraesentativum fuerit Domini, ac regni Ipsius, constare potest, et quod ‘aspectus lumborum sursum et aspectus lumborum deorsum’ sit Ipsius amoris, patet a significatione ‘ignis’ quod sit amor, n. 934, et a 14 splendoris et iridis quod sit inde sapientia et intelligentia, n. 1042, 1043, 1053:

[7] Danieli,

Vir visus illi indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut Tarshish, et facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut lampades ignis, et brachia ejus et pedes ejus sicut splendor aeris laevigati, 10:[5], 6;

quid singula haec, nemini constare potest nisi ex repraesentationibus et illarum correspondentiis, ut quid lumbi, quid corpus, quid facies, oculi, brachia, pedes; ex illis patet quod Domini regnum caeleste ita repraesentatum sit, in quo Divinus amor sunt ‘lumbi’, ‘aurum Uphasi’ quo cincti, est bonum sapientiae quod ex amore, n. 113, 1551, 1552:

[8] Nebuchadnezzari, apud Danielem,

Statuae caput erat aurum bonum; pectus et brachia ejus argentum; venter et femora ejus aes; pedes ex parte ferrum, ex parte argilla, 2:32, 33;

per statuam illam status Ecclesiae successivi repraesentati sunt, per ‘caput quod aurum’ primus status, qui fuit caelestis quia amoris in Dominum; per ‘pectus et brachia quae argentum’ secundus 15 status, qui fuit spiritualis quia charitatis erga proximum; per ‘ventrem et femora quae aes’ tertius status, qui fuit boni naturalis quod est ‘aes’, n. 425, 1551, bonum naturale est amoris seu charitatis erga proximum in gradu infra bonum spirituale; per ‘pedes qui ferrum et argilla’ quartus status, qui fuit veri naturalis quod est ‘ferrum’, n. 425, 426, et quoque nullius cohaerentiae cum bono, quod est ‘argilla’. Ex his constare potest quid per femora et lumbos significatur, 16 quod nempe amor conjugialis principaliter, et inde omnis amor genuinus, ut ex adductis locis patet, et quoque ex, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV 25, 31, 32]; Esai. 20:2-4; Nahum 2:2 [KJV 1]; Ps. 69:24 [KJV Ps. 69:23]; Exod. 12:11; Luc. 12:35, 36;

etiam in opposito sensu 17 amores illis contrarii, nempe sui et mundi, I Reg. 2:5, 6; Esai. 32:10, 11; Jer. 30:6; 48:37; Ezech. 29:7; Amos 8:10.

Imibhalo yaphansi:

1. The Manuscript has ipsum femur

2. dispensatione, in the First Latin Edition

3. The Manuscript has Isaci

4. officia, in the First Latin Edition

5. The Manuscript has talis

6. In this citation Swedenborg probably meant to distinguish ('alah) and (m'arar), both meaningcurse'. The former occurs in lines 1, 2 and the latter in line 6. In line 2 the Manuscript alters maledictionem to obsecrationem but this is corrected in the First Latin Edition. In lines 6 and 8 we should probably read obsecratae and maledictionem.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has inde etiam

9. Neither ‘Rex regum’ nor ‘Dominus dominorum’ appears in the series from 3

10. The Manuscript inserts autem.

11. The Manuscript has significativum

12. The Manuscript has cap. xxvii-xliii.

13. illum, in the First Latin Edition

14. The Manuscript has splendoris sicut irides. If correct significatione 'must be understood after a.

15. The Manuscript inserts ejus.

16. The Manuscript has praeter aliis in locis ubi nominantur, ut

17. pro amoribus in the Manuscript, amoris for amores, in the First Latin Edition

  
Yiya esigabeni / 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

IBhayibheli

 

Lucas 12

Funda

   

1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis.

2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur.

3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.

4 Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.

5 Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete.

6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?

7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.

8 Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei :

9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.

10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.

11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.

12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.

13 Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.

14 At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?

15 Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.

16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :

17 et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregam fructus meos ?

18 Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,

19 et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.

20 Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?

21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

22 Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.

23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.

24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?

25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?

26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ?

27 Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

28 Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillæ fidei ?

29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :

30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.

31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.

32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.

34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

35 Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,

36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.

39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

40 Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

41 Ait autem et Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?

42 Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?

43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.

44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.

45 Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :

46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.

47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :

48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?

50 Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?

51 Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem :

52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres

53 dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.

54 Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.

55 Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit : et fit.

56 Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?

57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?

58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.

59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.