IBhayibheli

 

Daniel 1

Funda

1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :

2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.

3 Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,

4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.

5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.

7 Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.

8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :

12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :

13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.

14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.

15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.

17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.

20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

Okususelwe Emisebenzini kaSwedenborg

 

De Amore Conjugiali #78

Funda lesi Sigaba

  
Yiya esigabeni / 535  
  

78. Quartum Memorabile. Post biduum iterum mecum loquutus est Angelus, dicens, "absolvamus Periodum Aetatum; superest Aetas ultima, quae a Ferro nuncupatur: Populus hujus Aevi degit in Septentrione a latere Occidentis introrsum seu in latum; sunt omnes illi ex priscis Asiae incolis, apud quos fuerat Verbum Vetustum, et ex illo Cultus; proinde ante adventum Domini nostri in Mundum: hoc constat ex Antiquorum Scriptis, in quibus Tempora illa ita nominantur: eadem haec Aeva intelliguntur per Statuam Nebuchadnezari visam, cujus Caput ex Auro, Pectus et Brachia ex Argento, Venter et Femora ex Aere, Crura ex Ferro, ac Pedes ex Ferro et quoque Argilla, Dan. 2:32-33.

[2] Haec dixit mihi Angelus in via, quae contracta et anticipata erat per inductas mutationes status mentibus nostris secundum genios habitatorum, quos transivimus; nam spatia et inde distantiae in Mundo Spirituali sunt apparentiae secundum status mentium. Cum elevavimus oculos, ecce eramus in Sylva ex fagis, aesculis et quercubus constante; et cum circumspeximus, visi sunt ibi Ursi ad sinistrum, et Leopardi ad dextrum; quod cum miratus sum, dixit Angelus, "non sunt ursi nec leopardi, sed sunt homines, qui custodiunt hos Incolas Septentrionis; captant naribus sphaeras vitae transeuntium, ac irruunt in omnes qui Spirituales sunt, quia Incolae sunt Naturales; illi qui Verbum modo legunt, et nihil doctrinae inde hauriunt, apparent e longinquo sicut Ursi; et qui falsa inde confirmant, apparent sicut Leopardi:" sed illi, nobis visis, averterunt se, et transivimus.

[3] Post Sylvam apparuerunt Dumeta, et postea Campi graminei in areas divisi, circumcincti buxo: post hos terra declinabat oblique in vallem, super qua erant urbes et urbes; nos praeterivimus aliquas, et in unam magnam ingressi sumus: erant ejus plateae irregulares; domus similiter; hae constructae ex lateribus, interjectis tignis, et incrustatae; in Foris erant Fana ex lapide calcario caeso, quorum substructio erat sub terra, et superinstructio supra; in unum ex illis per tres gradus descendimus, et vidimus circumcirca ad parietes Idola in variis formis, ac turbam super genubus adorantem illa; in medio erat Chorus, e quo Deus tutelaris illius urbis quoad caput eminuit: in egrediendo dixit mihi Angelus, quod Idola illa apud Antiquos, qui in Saeculo argenteo, de quibus supra, vixerant, fuerint imagines repraesentativae Veritatum spiritualium, et Virtutum moralium; et quod dum Scientia correspondentiarum e memoria elapsa est et exstincta, imagines illae primum factae sint objecta cultus, et postea adoratae sicut Numina; inde Idololatriae.

[4] Cum extra Fanum eramus, lustravimus homines et amictus illorum; erant facie sicut chalybea, coloris caesii; et amicti sicut comoedi, cum manteliis circum circa lumbos ex tunica stricta ad thoracem pendentibus; et super capitibus erant pilei naviculares crispati. Sed dixit Angelus, "satis hoc; instruamur de Populorum hujus Aevi Conjugiis;" et intravimus in domum unius Magnatis, cujus super capite erat pileus turritus; hic nos benigne excepit, et dixit, "intrate, et confabulemur:" intravimus in Vestibulum, et ibi consedimus; et quaesivi illum de Conjugiis hujus urbis et regionis; et dixit, "nos non vivimus cum una uxore, sed quidam cum duabus et tribus, et quidam cum pluribus; ex causa, quia varietas, obedientia et honor sicut Majestatis, nos oblectant; haec nobis sunt ab uxoribus, dum plures sunt; cum una non foret jucundum ex varietate, sed taedium ex identitate; non blandum ex obedientia, sed molestum ex paritate; nec faustum ex dominatione et inde honore, sed infestum ex velitatione de superioritate; et quid foemina; nasciturne illa subdita voluntati viri, ac ut serviat, et non dominetur; quare hic cuivis Marito in domo sua est sicut regia majestas; hoc quia amoris nostri est, est quoque beatum vitae nostrae:"

[5] sed quaesivi, "ubi tunc amor conjugialis, qui ex duabus animabus facit unam, ac conjungit mentes, et beatificat hominem; ille Amor non potest dividi; si dividitur, fit ardor qui defervescit et transit;" ad haec respondit, "non intelligo quae dicis; quid aliud beatificat hominem, quam aemulatio uxorum pro honore supereminentiae sui Mariti." His dictis, vir intravit in Gynaeceum, et aperuit binas januas; at inde effluxit libidinosum, quod oluit sicut coenum; hoc erat ex Amore polygamico, qui est connubialis et simul scortatorius; quare surrexi, et occlusi januas.

[6] Postea dixi, "quomodo potestis super hac terra subsistere, cum vobis non aliquis amor vere conjugialis est, et quoque cum adoratis idola;" respondit, "quoad Amorem connubialem, zelamus pro uxoribus nostris tam vehementer, ut non sinamus alicui intrare domos nostras interius, quam in vestibula, et quia est zelus, etiam est amor: quoad Idola, non adoramus illa, sed non quimus cogitare de Deo Universi, nisi per species oblatas oculis nostris, non enim possumus elevare cogitationes supra sensualia corporis, et de Deo supra visualia ejus." Tunc iterum quaesivi, "suntne idola vestra diversiformia; quomodo possunt illa inferre visionem unius Dei;" ad haec respondit, "hoc mysticum nobis est; latet aliquid cultus Dei in quavis forma." Et dixi, "vos estis mere sensuales corporei; non vobis est amor Dei, nec amor conjugis trahens aliquid ex spirituali; et hi amores simul formant hominem, et illum a sensuali faciunt coelestem."

[7] Cum hoc dixi, trans portam apparuit sicut fulgur; et quaesivi, "quid hoc;" dixit, "tale fulgur est nobis signum quod venturus sit Antiquus ex Oriente, qui nos docet de Deo, quod sit Unus, Solus Omnipotens, qui est Primus et Ultimus; ille etiam monet, ne colamus idola, sed modo intueamur illa, ut imagines repraesentativas virtutum procedentium ex uno Deo, quae simul conformant cultum Ipsius; hic Antiquus est Angelus noster, quem reveremur, et cui auscultamus; venit ad nos, ac erigit nos, dum labimur in obscurum cultum Dei ex phantasia de simulachris."

[8] His auditis, exivimus domo et urbe, et in via ex visis in Coelis conclusimus de Circulo et de Progressione Amoris Conjugialis; de Circulo, quod transiverit ab Oriente in Meridiem, ab hac in Occidentem, et abhinc in Septentrionem; de Progressione, quod decreverit secundum Circulationem, scilicet quod in Oriente fuerit coelestis, in Meridie spiritualis, 1 in Occidente naturalis, et in Septentrione sensualis; et quoque quod decreverit in simili gradu cum amore et cultu Dei: ex quibus fit hoc conclusum, quod ille Amor in Primo Aevo fuerit sicut Aurum, in Secundo sicut Argentum, in Tertio sicut Aes, et in Quarto sicut Ferrum, et quod tandem desierit: et tunc dixit Angelus ductor et comes meus, "attamen lactor spe, quod ille Amor a Deo Coeli, qui est Dominus, resuscitetur, quia resuscitabilis est."

Imibhalo yaphansi:

1. Prima editio: spititualis,

  
Yiya esigabeni / 535  
  

IBhayibheli

 

Daniel 2:37

Funda

       

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :