Arcana Coelestia #7160
7160. ‘Videat Jehovah super vos, et judicet’: quod significet Divinam dispositionem, constat ex significatione ‘videat Jehovah, et judicet’ quod sit Divina dispositio, quod enim videt Jehovah et judicat, hoc disponit; per ‘videre’ enim significatur Divina perceptio, proprie praevidentia; et per ‘judicare’ significatur Divina ordinatio, proprie Providentia; quia illa significantur in sensu interno per ea verba, sollemne fuit dicere quando alicujus culpa contingeret malum, ‘videat Jehovah, et judicet’.