圣经文本

 

Genesis第4章:10

学习

       

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#718

学习本章节

  
/10837  
  

718. Quod per ‘virum et uxorem’ significentur quod vera conjuncta bonis, constat a significatione ‘viri’ quod sit verum quod est intellectus, et a significatione ‘uxoris’ quod sit bonum quod voluntatis, de quibus prius; et exinde quod nusquam apud hominem detur vel minimum cogitationis, nec minimum affectionis et actionis, in quo non sit quoddam conjugium intellectus et voluntatis; absque quodam conjugio nusquam aliquid existit aut producitur; in ipsis organicis hominis compositis et simplicibus, immo simplicissimis, est passivum et activum, quae si non copulata forent quasi conjugio instar viii et uxoris, nequicquam possent ibi esse, minus aliquid producere; in universa natura similiter: perpetua haec conjugia ducunt principium et ortum suum a conjugio caelesti, per quod etiam unicuique rei in universa natura, tam animatae quam inanimatae, impressa est idea regni Domini.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.