圣经文本

 

Genesis第48章:18

学习

       

18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6226

学习本章节

  
/10837  
  

6226. ‘Et sedit super lecto’: quod significet quod versum ad naturale, constat ex significatione ‘lecti’ quod sit naturale, de qua n. 6188: quod ‘Israel sedit super lecto’ sit quod bonum spirituale versum sit ad naturale, est quia per quod ‘Israel incurvavit se super caput lecti’, cap. praec. xlvii, versu ultimo, significatum sit quod bonum spirituale verteret se ad illa quae interioris naturalis sunt, videatur n. 6188; idcirco per quod inde se removerit et ‘sederit super lecto’ significatur quod se verterit ad naturale. Quid sit se vertere ad interius naturale, et ad exterius, non ad captum dici potest, quia paucissimi sciunt quod naturale interius et exterius sit, et quod cogitatio nunc sit in illo nunc in hoc, et qui non hoc sciunt nec reflectunt super id, et proinde non per aliquid experientiae cognitionem illius rei sibi acquirere potuerunt; hoc tamen commune est apud unumquemque, sed cum differentia; nunc enim elevatur cogitatio ad illa quae sunt superiora, et nunc delabitur ad illa quae sunt inferiora, 1 ita cogitatio hominis nunc spectat sursum, nunc deorsum.

[2] Praeterea quisque videre potest quod ‘Israel incurvaverit se super caput lecti’ et quod dein ‘sederit super lecto’ sint res leviores quam ut memorarentur in Verbo sanctissimo nisi involvissent arcanum; quod arcanum non nisi quam per sensum internum detegi potest, consequenter non nisi quam per cognitionem quid singulae voces significant in sensu spirituali, hoc est, in illo sensu in quo sunt angeli; nam angeli non cogitant sicut homo 2 ex objectis mundi, corporis et telluris, sed ex objectis caeli; inter quae qualis differentia 3 , ex correspondentiis de quibus ad finem plurium capitum, imprimis patet.

脚注:

1. The Manuscript inserts et apud regeneratos nunc elevatur ad affectionem volendi bonum, et nunc delabitur ad affectionem sciendi verum.

2. The Manuscript inserts nec loquuntur per voces quae.

3. The Manuscript inserts est.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.