圣经文本

 

Genesis第41章:38

学习

       

38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5268

学习本章节

  
/10837  
  

5268. ‘Et septem vaccae graciles et malae ascendentes post eas, septem anni eae’: quod significet status multiplicationis falsi infestantis interius naturale, constat ex significatione ‘vaccarum’ quod in genuino sensu sint vera in interiore naturali, de qua n. 5198, 5265, in opposito autem falsa ibi, de qua n. 5202, quapropter illae vocantur ‘vaccae bonae’, hae autem ‘graciles et malae’; ex significatione ‘ascendere’ quod sit progressivum versus interiora, de qua n. 5202; et ex significatione ‘annorum’ quod sint status, de qua mox supra n. 5265. Sicut ‘septem’ significant sanctum, ita quoque in opposito sensu significant profanum; pleraque enim in Verbo etiam oppositum sensum habent, et hoc ex causa quia eadem quae in caelo fiunt, cum defluunt versus infernum, vertuntur in opposita et fiunt actualiter opposita; inde sancta quae per ‘septem’ significantur, fiunt ibi profana;

[2] quod per ‘septem’ significentur et sancta et profana, licet ex septem 1 solum nominatis in Apocalypsi confirmare; quod sancta ibi, Johannes septem Ecclesiis; Gratia et pax ab Illo, Qui est, et Qui erat, et Qui venturus est, et a septem spiritibus qui sunt coram throno Ipsius, 1:4: Haec dicit, Qui habet septem spiritus, ... et septem stellas, iii I E throno exibant ... septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, 4:5: Vidi super dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis, 5:1: Vidi cum ecce in medio throni ... Agnus stans tanquam mactatus, habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram, 5:6: Septem angelis datae sunt septem tubae, 8:2: In diebus vocis septimi angeli ... consummandum erat mysterium Dei, 10:7: Exiverunt septem angeli habentes septem plagas e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti circa pectora cingulis aureis; tunc unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, 15:6, 7.

[3] Quod ‘septem’ in opposito sensu significent profana, patet ab his etiam in Apocalypsi, Ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus ejus diademata septem, 12:3: Vidi e mari bestiam ascendentem, quae habebat capita septem, et cornua decem, et super cornibus suis decem diademata, super capitibus autem suis nomen blasphemiae, 13:1: Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae, et habebat capita septem, et cornua decem.... Hic intelligentia, si quis habet sapientiam, septem capita sunt montes septem, ubi mulier sedet super illis, et reges septem sunt.... Bestia quae erat, et non est, ille rex octavus est, et ex septem, et in perditionem abit, 17:3, 7, 9, 11.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5264

学习本章节

  
/10837  
  

5264. ‘Quod Deus faciens indicavit Pharaoni’: quod significet quid provisum, quod appercipere datum naturali, constat ex significatione ‘quod Deus faciens’ quod sit provisum, de qua sequitur; ex significatione ‘indicare’ quod sit communicare et dare appercipere, de qua n. 3608, 4856; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale, de qua 1 supra n. 5263; inde patet quod per ‘quod Deus faciens indicavit Pharaoni’ significetur quid provisum, quod appercipere datum naturali.

[2] ‘Quod Deus faciens’ quod sit provisum, 2 est quia omne quod Deus, hoc est, Dominus facit, est Providentia, quod enim Providentiae est, Divinum est, nam hoc in se Aeternum et Infinitum habet; aeternum quia non spectat aliquem terminum a quo, nec terminum ad quem; infinitum quia spectat simul in omni singulari universale, et in universali omne singulare; hoc vocatur Providentia; et quia in omnibus et singulis quae Dominus facit, tale inest, ideo Ipsius ‘facere’ non per aliam vocem quam per vocem Providentiae, exprimi potest. Quod in omnibus et singulis quae Dominus facit, insit infinitum et aeternum, per exempla alibi, ex Divina Domini Misericordia, illustrabitur.

脚注:

1. The Manuscript inserts mox.

2. As in the Manuscript, ; the First Latin Edition has hoc est, Dominus facit, est Providentia, quae qui est ex Divino, in se habeat, est quia omne, quod Deus, AeternumetInfinitum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.