圣经文本

 

Genesis第41章:29

学习

       

29 ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5211

学习本章节

  
/10837  
  

5211. ‘Et somniavit secundo’: quod significet provisum, constat ex significatione ‘somniare’ quod sit provisum, de qua n. 5195.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5196

学习本章节

  
/10837  
  

5196. ‘Et ecce stans juxta fluvium’: quod significet a termino ad terminum, constat ex significatione ‘fluvii’, hic fluvii Aegypti seu Nili, quod sit terminus; quod ‘fluvius’ sit terminus, est quia fluvii magni, nempe Euphrates, Jordanes et Nilus, ac insuper mare, erant termini ultimi terrae Canaanis, et quia ipsa terra Canaan repraesentabat regnum Domini, et inde omnia loca ibi repraesentabant varia in illo regno, 1 consequenter ‘fluvii’ repraesentabant ultima seu terminos ibi, videatur n. 1866, 4116, 4240; ‘Nilus’ seu fluvius Aegypti repraesentabat sensualia parti intellectuali subjecta, ita scientifica quae ex illis, nam haec sunt ultima spiritualium regni Domini. Quod a termino ad terminum significetur, est quia dicitur de Pharaone quod ‘is stans juxta fluvium’; per ‘Pharaonem’ enim repraesentatur naturale in communi, n. 5160; prospicere aliquid ab interiore usque ad ultimum repraesentatur per ‘stare juxta ultimum’, ita fit in mundo spirituali; et quia tunc a termino ad terminum prospicitur, idcirco id per illa verba in sensu interno significatur.

脚注:

1. ita

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.