圣经文本

 

Genesis第41章:29

学习

       

29 ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5211

学习本章节

  
/10837  
  

5211. ‘Et somniavit secundo’: quod significet provisum, constat ex significatione ‘somniare’ quod sit provisum, de qua n. 5195.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5195

学习本章节

  
/10837  
  

5195. ‘Et Pharaoh somnians’: quod significet 1 praevisum de naturali, constat ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione ‘somniare’ quod sit praedictio futurorum, ita in supremo sensu Praevidentia, de qua n. 3698, 4682, 5091, 5092, 5104; et quia est Praevidentia seu praevisum, est quoque Providentia seu provisum, nam unum absque altero non datur; Providentia enim spectat statum successivum in aeternum, qui nisi praevidetur, non provideri potest; providere praesentia et non simul praevidere futura, et sic non in praesentibus haec simul providere, foret absque fine, absque ordine et consequenter absque sapientia et intelligentia, ita non ex Divino 2 ; sed de bono praedicatur Providentia et de non bono Praevidentia, n. 5155; de bono non praedicari potest Praevidentia, quia bonum est in Divino et existit ab Ipso Divino et secundum Divinum, sed de non bono et de malo, nam hoc existit extra Divinum ab aliis qui contra Divinum 3 ; ita quia de bono dicitur Providentia, dicitur quoque de conjunctione naturalis cum caelesti spiritualis, de qua in hoc capite agitur, quapropter per ‘somniare’ hic significatur provisum.

脚注:

1. The First Latin Edition has praevisum here, provisum seems more correct, see 5193, 5211. From 5226 to 5282, the Manuscript and the First Latin Edition have praevisum repeatedly in connection with somnium, but where Deus faciens occurs, provisum. 2. The Manuscript inserts agere.

3. The Manuscript inserts sunt.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.