圣经文本

 

Genesis第38章:17

学习

       

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4925

学习本章节

  
/10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

脚注:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3033

学习本章节

  
/10837  
  

3033. ‘Cave ne reducas filium meum illuc’: quod significet quod nusquam conjungi posset, constat ab illis quae mox supra n. 3031 dicta sunt, ubi explicatum, quid in sensu interno sit ‘reducere filium ad terram ex qua Abraham exivit’. Quod affectio cum vero non concordans non conjungi possit bono 1 quod Rationalis, constare potest ex illis quae prius de conjunctione boni et veri, seu quod idem, de conjugio caelesti, n. 2173, 2507, 2727-2759 dicta sunt: quod ideo antiqui inter affectionem boni et veri conjugium instituerint, videatur n. 1904 tum quod ‘falsum nusquam’ conjungi possit cum bono, nec verum cum malo, quia contrariae indolis sunt, n. 2388, 2429, 2531: quodque bonum cognitionibus veri, ut suis vasis recipientibus, insinuetur et sic fiat conjunctio, n. 1469, 1496, 1832, 1900, 1950, 2063, 2189, 2261, 2269, 2428, 2434, 2697.

[2] Quod nulla possit esse conjunctio falsi cum bono, nec veri cum malo, sed solum falsi cum malo et veri cum bono, ad vivum percipere mihi datum est; et perceptum quod ita se habeat: cum homo affectionem boni habet, hoc est, cum vult bonum ex corde, quando aliquid cogitandum quod volendum et agendum, tunc ejus bene velle influit in ejus cogitare, et ibi se applicat et injungit cognitionibus quae ibi, ut suis vasis recipientibus, et per conjunctionem illam adigit eum ad ita cogitandum, volendum, et agendum; est quasi insitio boni in veris seu in cognitionibus veri: at cum homo non affectionem boni sed affectionem mali habet, hoc est, cum vult malum, ut cum bonum credit omne quod est pro se, ut is magnus fiat et ut dives, sic ut potiatur honore et opibus, et hoc finis ejus, quando aliquid cogitandum quod volendum et faciendum, tunc pariter ejus velle influit in ejus cogitare, et ibi excitat cognitiones quae apparent instar veri, ac ita adigit illum ad cogitandum, volendum et faciendum; et hoc, sinistre applicando cognitiones, et intuendo communia quaedam, quae ex sensu litterae Verbi hausit, vel ex alia scientia, sicut applicabilia in omni sensu; sic est malum quod copulatur falso, 2 nam tunc verum quod inibi privatur omni essentia veri:

[3] tales in altera vita utcumque in vita corporis visi instructissimi prae aliis, sunt stupidiores aliis, et quantum in persuasione sunt quod in vero, tantum inducunt aliis caliginem; tales aliquamdiu apud me fuerunt, at non susceptibiles fuerunt alicujus affectionis boni ex vero, utcumque illis revocabantur in mentem vera quae in vita corporis noverunt, nam malum apud eos erat, cum quo conjungi vera non potuerunt: 3 hi nec interesse possunt consortio bonorum, sed si aliquid boni naturalis est apud illos, vastantur eousque dum nihil veri sciant, et remanenti bono tunc insinuatur aliquid veri, quantum pusillum boni remanentis capere potest. Qui autem in affectione boni ex corde fuerunt 4 , illi receptibiles sunt omnis veri, 5 juxta quantum et quale boni quod fuit apud illos.

脚注:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The Manuscript has nam tunc omne verum quod inibi privatur essentia veri, et evanescit

3. The Manuscript has tales

4. The Manuscript inserts in vita corporis.

5. The Manuscript has secundum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.