圣经文本

 

Genesis第38章:17

学习

       

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4925

学习本章节

  
/10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

脚注:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3654

学习本章节

  
/10837  
  

3654. Quod ‘Judaea’ in Verbi sensu interno non significet Judaeam, sicut nec ‘Hierosolyma’ Hierosolymam, constare potest a pluribus locis in Verbo: in Verbo non ita nominatur Judaea, sed terra Jehudae, et per eam ibi sicut per terram Canaanem significatur regnum Domini, proinde etiam Ecclesia, nam haec est regnum Domini in terris; et hoc ideo quia per Jehudam seu per Judaicam gentem repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per Israelem seu Israeliticum populum regnum spirituale Ipsius; et quia repraesentatum, ideo quoque in Verbo cum nominantur, in sensu ejus interno non aliud significatur;

[2] quod illa significentur, patebit ex illis quae in sequentibus de Jehuda et terra Jehudae, ex Divina Domini Misericordia, dicentur; ac interea ex paucis his apud Prophetas;

apud Esaiam,

Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, circumdedit illam et elapidavit illam, et plantavit illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio ejus, et etiam torcular excidit in illa, et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas; et jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso inter Me et inter vineam Meam; ... ponam illam in desolationem, ... quia vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis, et vir Jehudae planta deliciarum Ipsius; et exspectavit judicium sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, 5:1-3, 6, 7; ibi in sensu litterae de perverso statu Israelitarum et Judaeorum agitur, in sensu autem interno de perverso statu Ecclesiae per Israelem et Jehudam repraesentatae; ‘habitator Hierosolymae’ est bonum Ecclesiae; quod ‘habitator’ sit bonum, seu quod idem, qui in bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, et quod ‘Hierosolyma’ sit Ecclesia, n. 402, 2117; ‘domus Israelis’ similiter; quod ‘domus’ sit bonum, n. 710, 1708, 2233, 1 2331, 3142, 3538, et quod ‘Israel’ Ecclesia, n. 3305; ‘vir Jehudae’ consimiliter, per ‘virum’ enim significatur verum, n. 265, 749, 1007, 3134, 3310, 3459, et per ‘Jehudam’ bonum, sed cum differentia quod ‘vir Jehudae’ sit verum ex bono amoris in Dominum, quod verum caeleste vocatur, hoc est, illi qui in tali vero:

[3] apud eundem,

Tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae: tunc recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit Ephraimum: ... devovebit Jehovah linguam maris Aegypti; et agitabit manum super fluvium cum vehementia spiritus Sui; ...

tunc erit semita reliquiis populi Ipsius, quae residuae erunt ab Asshure, 11:12, 13, 15, 16; agitur ibi in sensu litterae de reductione Israelitarum et Judaeorum e captivitate, sed in sensu interno de Ecclesia nova in communi, et apud unumquemvis in particulari qui regeneratur seu fit Ecclesia; ‘expulsi Israelis’ pro illorum veris, ‘dispersa Jehudae’ pro eorum bonis; ‘Ephraim’ pro intellectuali illorum, quod non amplius repugnabit; ‘Aegyptus’ pro scientificis, et ‘Asshur’ pro 2 ratiocinatione inde, quae perverterunt; ‘expulsi, dispersa, reliquiae, et residui’ pro veris et bonis quae supersunt; quod ‘Ephraim’ sit intellectuale, patebit alibi; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325; quo ‘Asshur’ sit ratiocinatio, n. 119, 1186, et quo ‘reliquiae’ sint bona et vera a Domino recondita in interiore homine, n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284:

[4] apud eundem,

Audite hoc domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt, ... quia ab urbe sanctitatis vocantur, et super Deo Israelis nituntur, 48:1, 2;

‘aquae Jehudae’ pro veris quae sunt ex bono amoris in Dominum, vera illa inde sunt ipsa bona charitatis, quae bona spiritualia vocantur et faciunt Ecclesiam spiritualem, internam quae ‘Israel’, et externam quae ‘domus Jacobi’; inde patet quid significant ‘domus Jacobi vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt’:

[5] apud eundem,

Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium Meorum, et possidebunt eum electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, 65:9;

‘ex Jehudah heres montium’ in supremo sensu pro Domino, in sensu repraesentativo pro illis qui in amore in Ipsum, ita in bono utriusque amoris; quod ‘montes’ sint illa bona, supra n. 3652

ostensum est:

[6] apud Mosen,

Catulus leonis Jehudah, a praeda ascendisti fili mi, curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis excitabit eum? Gen. 49:9;

ibi quod per ‘Jehudam’ in supremo sensu intelligatur Dominus, manifeste patet, et in sensu repraesentativo illi qui in bono amoris in Ipsum:

apud Davidem,

Cum exivit Israel ex Aegypto, domus Jacobi e populo barbaro, factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia Ipsius, Ps. 114:1, 2;

‘Jehudah’ etiam ibi pro caelesti bono, quod est amoris in Dominum, et ‘Israel’ pro caelesti vero seu spirituali bono:

[7] apud Jeremiam,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit rex, et prosperabitur, et faciet judicium et justitiam in terra, in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, 23:5, 6; 33:15, 16;

ibi de Adventu Domini; ‘Jehudah’ pro illis qui in bono amoris in Dominum, ‘Israel’ qui in vero illius boni; quod non per ‘Jehudam’ intelligatur Jehudah, nec per ‘Israelem’ Israel, constare potest, quia Jehudah non salvatus, neque Israel amplius: similiter apud eundem,

Reducam captivitatem Jehudae, et captivitatem Israelis, et aedificabo eos sicut prius, 33:7 3 ; pariter:

apud eundem,

in diebus illis, et in tempore illo, dictum Jehovae, venient filii Israelis, ipsi et filii Jehudae simul, eundo et flendo ibunt, et Jehovam Deum suum quaerent, et Zionem quaerent via, quo facies eorum, 50:4, 5:

apud eundem,

In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad illam omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, non ibunt amplius post obfirmationem cordis sui mali, in diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis, et venient una e terra septentrionis super terram, 3:17, 18:

[8] apud eundem,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae; . .

.

et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus novum; ... hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies illos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, 31:27, 31, 33; quod Israel 2 seu domus Israelis non intellecta sit, manifeste patet, quia dispersi inter gentes et nusquam e captivitate reducti sunt, consequenter quod nec Jehudah 4 seu domus Jehudae intellecta, sed quod per illos in sensu interno significati 5 qui a regno spirituali et caelesti Domini sunt; cum illis ‘novum foedus 6 , et illorum in corde scripta 6 lex’: ‘novum foedus’ pro conjunctione cum Domino per bonum, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037; ‘lex in corde scripta’ pro perceptione boni et veri inde, et quoque pro conscientia:

[9] apud Joelem,

Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen 7 shittim: Aegyptus in vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis erit, propter violentiam filiis Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem in terra sua: et Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, Joel 4:18-20;

ex singulis ibi etiam patet quod per ‘Jehudam’ non intelligatur Jehudah, nec per ‘Hierosolymam’ Hierosolyma, sed quod illi qui in sancto amoris et charitatis 8 , illi enim ‘in aeternum sedebunt’, et ‘in generationem et generationem’:

[10] apud Malachiam,

Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis quem vos desideratis; ... tunc suavis erit Jehovae minha Jehudae et Hierosolymae, juxta dies aeternitatis, et juxta annos priores, 3:1, 4;

ibi de Adventu Domini; quod tunc non ‘Jehovae suavis fuerit minha Jehudae et Hierosolymae’, constat; inde patet quod per Jehudam et Hierosolymam talia quae sunt Ecclesiae Domini, significentur: ita ubivis in Verbo alibi ubi Jehudah, Israel et Hierosolyma nominantur. Inde nunc constare potest quid per Judaeam apud Matthaeum significatur, quod nempe Ecclesia Domini, ibi vastata. 9

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has ratiociniis

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has et

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts est.

7. The Manuscript and the First Latin Edition have schittim, Schmidius uses Schittim, the KJV (1611) and the Revised Version (1881-1885) use Shittim, but the Revised Version (1881-1885) in margin ‘the valley of acacias’.

8. The Manuscript inserts sunt.

9. In the Manuscript this was originally the end of this preface. Chap. xxviii was started, but deleted and Arcana Coelestia 3655 added.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.