圣经文本

 

Genesis第15章:5

学习

       

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1826

学习本章节

  
/10837  
  

1826. Quod ‘acciperet turturem et pullum’ 1 significet illa quae sunt spiritualium Ecclesiae, constat a significatione ‘avium in genere, ac turturum et columbarum in specie; quod ‘aves’ significent spiritualia quae sunt fidei seu veri, proinde intellectualia et rationalia ostensum est prius n. 40, 745, 776, 991, et quod ‘columbae’ bona et vera fidei, n. 870, praeterea quid in sacrificiis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de sacrificiis, dicendum. In Verbo cumprimis prophetico, cum dicitur de caelestibus, etiam dicitur de spiritualibus, et sic conjunguntur, quia unum est ab altero, sic ut unum sit alterius, ut dictum prius n. 639, 680, 683, 707, 793, 801.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.