圣经文本

 

Genesis第15章:5

学习

       

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1825

学习本章节

  
/10837  
  

1825. Quod ‘triennis’ involvat omnia Ecclesiae quoad tempora et status, constat a significatione ‘trium’ in Verbo; tria significant plenum tempus Ecclesiae ab origine ejus usque ad finem, ita omnem ejus statum; ultimum tempus Ecclesiae ideo significatur per ‘diem tertium’, et per ‘septimanam tertiam’, et per ‘mensem tertium’, et per ‘annum tertium’, et per ‘saeculum tertium’, quae idem sunt: sicut status Ecclesiae significatur per numerum ternarium, ita quoque cujusvis qui est Ecclesia, immo unumquodvis quod est Ecclesiae; ut constare potest a significatione ‘illius numeri ex locis e Verbo allatis, n. 720, 901. Quod ‘vitula triennis’ significet sic tempus seu statum Ecclesiae usque ad ultimum cum nempe vastata est seu desolata, constare quoque potest, apud Esaiam,

Cor meum super Moabo clamat, profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, quia in ascensu Luhith, in fletu ascendet in eo, quia via Horonaim clamorem confractionis excitabunt, 15:5:

tum apud Jeremiam,

Collecta est laetitia et exsultatio de Carmele, et de terra Moabi, et vinum ex torcularibus cessare faciam 1 ; non calcabit hedad 2 , hedad non hedad: a clamore Hesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz dederunt vocem suam, a Zoare usque 3 ad Horonaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes, 48:33, 34;

haec nusquam aliquis perciperet quid sint nisi sciat quid significatur per Moab, per Zoar, per ascensum Luhith, per clamorem Hesbonis ad Elealeh, per Jahaz, per Horonaim, per aquas Nimrim, et per vitulam triennem; quod ultima vastatio, patet.

脚注:

1. In all other references to this passage Swedenborg has feci.

2. See note, Arcana Coelestia 1071.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.