圣经文本

 

Exodus第34章:11

学习

       

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10650

学习本章节

  
/10837  
  

10650. ‘Et vocet te, et comedas de sacrificio ejus’: quod significet allectationem, receptionem, et appropriationem falsi ex malo, constat ex 1 significatione ‘vocare’ quod sit allectatio et receptio, nam qui sequitur et oboedit cum vocatur, is allectatur et recipit; ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3596, 4745; et ex significatione ‘sacrificii’ quod sit cultus ex falsis, de qua 2 nunc supra n. 10649, ita quoque falsa quae cultus; quod sint falsa mali, est quia omne falsum, quod falsum, est ex malo, videatur supra n. 10648.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. mox

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#276

学习本章节

  
/10837  
  

276. Quod ‘edere panem in sudore vultus’ significet aversari quod caeleste, constare potest ex significatione ‘panis’; per panem intelligitur omne spirituale et caeleste, quod est cibus angelicus, quo si destituerentur, non viverent, sicut si homo destitueretur pane vel cibo: caeleste et spirituale in caelo correspondet etiam pani in terris; etiam illa repraesentantur per panem, ut ex multis constat: quod Dominus sit Panis, quia ab Ipso omne caeleste et spirituale, Ipse docet apud Johannem, Hic Panis est, qui e caelo descendit, ... qui manducat hunc panem, vivet in aeternum, 6:58.

Quare etiam panis et vinum sunt symbola in Sancta Cena: caeleste hoc quoque repraesentatum est per mannam: quod caeleste et spirituale sit cibus angelicus, etiam constat ex verbis Domini, Non ex pane solo vivet homo, sed ab omni verbo egrediente ex ore Dei, Matth. 4:4,

hoc est, ex vita Domini, ex qua omne caeleste et spirituale.

[2] Ultima posteritas Ecclesiae Antiquissimae quae proxime ante diluvium, de qua hic agitur, tam perdita erat et immersa sensualibus et corporeis ut non audire voluerint quid veritas fidei, quid Dominus, quod venturus et salvaturus eos; cumque nominarentur, aversati sunt; aversatio illa describitur per ‘edere panem in sudore vultus’; sicut Judaei, qui quia tales erant ut caelestia non agnoscerent, nec alium Messiam quam mundanum voluerunt, non potuerunt aliter quam aversari mannam, quia repraesentatio erat Domini, et vocare illam panem vilem; quare in eos serpentes missi sunt, Num. 21:5, 6. Praeterea, caelestia quibus fruebantur in angustia, in miseria, cum lacrimis, vocabantur illis panis angustiae, panis miseriae, panis lacrimae; quibus fruebantur in aversatione, hic vocatur ‘panis sudoris vultus’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.