圣经文本

 

Exodus第30章:7

学习

       

7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10229

学习本章节

  
/10837  
  

10229. ‘Et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis’: quod significet vera ex bono purificantia quae Ecclesiae, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum ex bono, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932, ex significatione ‘expiationum’ quod sint purificatio a malis, de qua supra n. 10218, ita ‘argentum expiationum’ est verum purificans; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua citata n. 9340. Verum purificans dicitur quia omnis purificatio a malis fit per vera, videatur n. 1 2799, 5954, 7044, 7918, 9089. Cum his ita se habet: homo ex se non cogitat nisi quam malum, ex se enim non cogitat de Deo, nec de bono et justo erga proximum, nisi propter se; immo nec de caelo et de vita aeterna, sed de mundo et de vita ibi; quamdiu homo in tali statu est, cogitat ex illis quae infra se 2 sunt et non ex illis quae supra se sunt, ita ex inferno et non ex caelo; ut itaque homo cogitet bonum, cogitare debet ex caelo, proinde ejus mens illuc elevari debet; hoc fit unice per vera qualia sunt in Ecclesia ex Verbo, illa enim docent quid Deus, quid proximus, quod sit caelum, 3 quod vita aeterna, et in specie quid malum et quid bonum; cum haec vera intrant, tunc elevantur interiora supra se, et sic abducuntur ab illis quae infra se sunt, ita a malis; inde constare potest quod omnis purificatio seu remotio a malis fiat per vera, quae inde dicuntur vera purificantia.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The Manuscript inserts et.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10218

学习本章节

  
/10837  
  

10218. ‘Et dabunt quisque expiationem animae suae in numerando illos’: quod significet purificationem seu liberationem a malo per agnitionem et fidem quod omnia 1 vera et bona fidei et amoris, et eorum ordinatio ac dispositio sint a Domino, et nihil ab homine, constat ex significatione ‘dare expiationem animae suae’ quod sit purificari seu liberari a malo per verum fidei, quod hic est agnoscere quod omnia vera et bona sint a Domino, et ex significatione ‘numerare Israelem’ quod sit ordinatio et dispositio illorum a solo Domino et non ab homine; quod haec significentur, constat ex omnibus illis quae 2 hic dicuntur de dimidio 3 sicli quod daretur Jehovae, et de expiatione per 4 illud in numerando populum, per ‘siclum’ enim ‘sanctitatis’ significatur verum quod solius Domini, per ‘expiationem per illum’ significatur purificatio 5 seu liberatio a malo, n. 6 9506, et per ‘numerare filios Israelis’ significatur ordinare et disponere omnia vera et bona Ecclesiae, n. 10217.

[2] Cum his ita se habet: prohibitum fuit numerare filios Israelis, quoniam per numerare significabatur ordinare et disponere, et per filios Israelis ac per tribus in quas distincti erant, significabantur omnia vera et bona fidei et amoris in complexu; et quia horum ordinatio et dispositio erat solius Domini et non hominis, ideo numerare illos erat praevaricatio qualis est apud illos qui sibi vindicant vera quae fidei et bona quae amoris, ac ordinationem et dispositionem illorum; qui quales sunt, notum est in Ecclesia, sunt enim illi qui 7 semetipsos justificant per id quod sibi pro merito reputent omnia fidei et amoris, et consequenter credant se ex fide et ex operibus a semet mereri caelum; hoc malum involvebat numeratio populi a Davide, de qua ita in libro 2 Samuelis, Addidit ira Jehovae exardescere in Israelem; ideo 8 incitabat Davidem contra eos, dicendo, Abi, numera Israelem et Jehudam; dixit itaque ad Joabum, Pervagare 9 omnes tribus Israelis et 10 numerate populum, ut noverim numerum 11 populi; dixit Joabus ad regem, Addat Jehovah Deus tuus ad populum totidem totidemque centenis vicibus; at dominus meus rex, cur desiderat verbum hoc? sed praevaluit verbum regis contra Joabum et contra principes exercitus; quare exiverunt ad numerandum populum Israelem. Post percussit cor Davidis illum, quare dixit ad Jehovam, Peccavi valde quod feci; verumtamen, Jehovah, transire fac quaeso iniquitatem servi Tui, quia stulte egi valde. Sed missus est Gad propheta ad Davidem ut eligeret unum malum ex tribus; ac elegit pestem, qua mortui sunt viri ad septuaginta milia, 24:1 seq. ;

[3] ex his patet quam grande peccatum fuit numerare Israelem; non quod numeratio in se spectata fuerit 12 peccatum, sed quia, ut dictum est, numeratio filiorum Israelis a Davide significabat ordinationem et dispositionem omnium fidei et amoris a semet et non a Domino, ipsa numeratio ordinationem et dispositionem, ac filii Israelis omnia vera et bona fidei et amoris; ut itaque liberarentur 13 a peccato in numerando filios Israelis, dabatur dimidium sicli pro expiatione, nam dicitur Dabunt quisque expiationem animae suae Jehovae in numerando illos, ne sit in illis plaga in numerando illos; inde patet quod per haec verba significetur purificatio seu liberatio a malo per agnitionem quod omnia 14 vera et bona fidei et amoris, ac eorum ordinatio et dispositio sint a Domino et nihil ab homine.

[4] Quod ita sit, nempe quod omnia bona et vera fidei et amoris sint a Divino et nihil ab homine, etiam notum est in Ecclesia; et quoque quod 15 malum sit 16 sibi tribuere illa; et quod liberati sint 17 ab illo malo qui agnoscunt et credunt quod illa a Domino sint, nam sic 18 nihil quod Divinum est, et quod ex Divino sibi vindicant; 19 sed videantur quae de his prius ostensa sunt, quod nempe, 20 qui credunt bona ex se facere et non a Domino, credant mereri caelum, n. 9974; quod bona ex se et non ex Domino non sint bona, 21 quoniam qui bona ex se faciunt ex malo faciunt, n. 9975, 9980: quod illi contemnant proximum, et quod irascantur ipsi Deo si non mercedem accipiunt, n. 9976: quod tales caelum in se 22 non recipere possint, n. 9977: quod nequaquam pugnare possint contra inferna; at qui agnoscunt et credunt quod a Domino omnia 23 bona et vera, quod Dominus pro illis pugnet, n. 9978: quod solus Dominus sit meritum et justitia, 24 n. 9486, 9715, 9809, 9979-9984, 10019, 10152.

脚注:

1. bona et vera

2. sequuntur

3. siclo qui

4. illum

5. The Manuscript deletes et, inserts and deletes seu, and inserts et.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. semet

8. incitavit

9. The Manuscript inserts age.

10. numera

11. ejus

12. The Manuscript deletes peccatum, and inserts malum.

13. ab hoc malo

14. bona et vera

15. peccatum

16. tibi, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

17. a peccato

18. The Manuscript inserts sibi.

19. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

20. The Manuscript places this after caelum, .

21. quia

22. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

23. vera et bona

24Arcana Coelestia 9979 ad 9984, et quoque Arcana Coelestia 9486, 9715, 9809

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.