圣经文本

 

Exodus第30章:7

学习

       

7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10229

学习本章节

  
/10837  
  

10229. ‘Et accipies argentum expiationum a cum filiis Israelis’: quod significet vera ex bono purificantia quae Ecclesiae, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum ex bono, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932, ex significatione ‘expiationum’ quod sint purificatio a malis, de qua supra n. 10218, ita ‘argentum expiationum’ est verum purificans; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua citata n. 9340. Verum purificans dicitur quia omnis purificatio a malis fit per vera, videatur n. 1 2799, 5954, 7044, 7918, 9089. Cum his ita se habet: homo ex se non cogitat nisi quam malum, ex se enim non cogitat de Deo, nec de bono et justo erga proximum, nisi propter se; immo nec de caelo et de vita aeterna, sed de mundo et de vita ibi; quamdiu homo in tali statu est, cogitat ex illis quae infra se 2 sunt et non ex illis quae supra se sunt, ita ex inferno et non ex caelo; ut itaque homo cogitet bonum, cogitare debet ex caelo, proinde ejus mens illuc elevari debet; hoc fit unice per vera qualia sunt in Ecclesia ex Verbo, illa enim docent quid Deus, quid proximus, quod sit caelum, 3 quod vita aeterna, et in specie quid malum et quid bonum; cum haec vera intrant, tunc elevantur interiora supra se, et sic abducuntur ab illis quae infra se sunt, ita a malis; inde constare potest quod omnis purificatio seu remotio a malis fiat per vera, quae inde dicuntur vera purificantia.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The Manuscript inserts et.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.