圣经文本

 

Exodus第22章:21

学习

       

21 Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9158

学习本章节

  
/10837  
  

9158. ‘Super veste’: quod significet veri sensualis, constat ex significatione ‘vestis’ quod sit verum, de qua n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917; in genere est ‘vestis’ verum exterius seu inferius quod tegit interiora seu superiora 1 , n. 297, 2576, 5248, 6918; hic itaque verum sensuale, nam hoc est 2 extremum seu infimum, n. 5081, 5125, 5767, 6564, 6614. Quod ‘vestes’ sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita, spiritus enim et angeli apparent omnes vestibus induti secundum vera fidei apud illos, n. 165, 5248, 5954.

脚注:

1. in genere verum exterius quod tegit interiora, seu verum inferius quod tegit superiora

2. disquisitio, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#297

学习本章节

  
/10837  
  

297. Bonum caeleste est quod non vestitur, quia intimum, et est innocens: at bonum caeleste spirituale est quod primum vestitur, tum bonum naturale; nam exteriora sunt, et vestibus comparantur, ut et vestes vocantur; sicut ubi de Antiqua Ecclesia agitur apud Ezechielem,

Vestivi te acupicto, calceavi te meli, accinxi te bysso, et obtexi te serico, 16:10:

apud Esaiam,

Indue vestes ornatus tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis, 52:1: in Apocalypsi, Qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, 3:4, 5;

et ibi de viginti quatuor senioribus, quod ‘induti vestimentis albis’, 4:4. Ita bona exteriora, quae sunt caelestia spiritualia et naturalia, sunt ‘vestes’; quare etiam qui donati bonis charitatis, apparent in caelo vestibus splendentibus amicti; hic autem, quia in corpore adhuc, ‘tunica pellis’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.