圣经文本

 

Exodus第22章:16

学习

       

16 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9158

学习本章节

  
/10837  
  

9158. ‘Super veste’: quod significet veri sensualis, constat ex significatione ‘vestis’ quod sit verum, de qua n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917; in genere est ‘vestis’ verum exterius seu inferius quod tegit interiora seu superiora 1 , n. 297, 2576, 5248, 6918; hic itaque verum sensuale, nam hoc est 2 extremum seu infimum, n. 5081, 5125, 5767, 6564, 6614. Quod ‘vestes’ sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita, spiritus enim et angeli apparent omnes vestibus induti secundum vera fidei apud illos, n. 165, 5248, 5954.

脚注:

1. in genere verum exterius quod tegit interiora, seu verum inferius quod tegit superiora

2. disquisitio, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5125

学习本章节

  
/10837  
  

5125. ‘Et reducet te super stationem tuam’: quod significet quod illa quae sunt sensualis parti intellectuali subjecti, redigerentur in ordinem ut ultimo loco sint, constat ex 1 repraesentatione ‘pincernae’, de quo haec dicuntur, quod sit sensuale parti intellectuali subjectum, de qua n. 5077, 5082, proinde illa quae sunt sensualis illius in externo naturali, ipsum enim sensuale non redigitur in ordinem, sed illa quae per sensuale intrarunt in phantasiam hominis; et ex significatione ‘reducere super stationem’ quod sit redigere in ordinem; et quia sensualia, hoc est, illa quae e mundo per sensoria 2 externa intrarunt, ultimo loco sunt, et tunc ultimo loco sunt cum 3 ministrant seu inserviunt interioribus, 4 idcirco illa simul significantur; sensualia illa apud regeneratos sunt quoque ultimo loco, sed apud non regeneratos sunt primo loco, videatur n. 5077, 5081, 5081, 5089, 5094:

[2] num sensualia sint primo loco vel num sint ultimo, ab homine facile potest appercipi, Si attendit; si is affirmat omne quod sensuale suadet si appetit, ac infirmat omne quod intellectuale dictat, tunc sensualia sunt primo loco, et tunc fertur homo per appetitus, et est prorsus sensualis; at talis homo parum abest a sorte animalium irrationalium, haec enim non aliter feruntur; immo in deteriore sorte est, si abutitur intellectuali facultate seu rationali ad confirmandum mala et falsa quae sensualia suadent et appetunt; at si non affirmat, sed ab interiore videt deviationes eorum in falsa et excitationes ad mala, et studet castigare illa, et sic redigere ad obsequium, hoc est, subjicere parti intellectuali et voluntariae quae sunt interioris hominis, tunc rediguntur sensualia in ordinem ut sint ultimo loco; cum sensualia ultimo loco sunt, tunc influit felix et beatum ab interiore homine in jucunda sensualium, et facit ut jucunda illorum millies excedant jucunda priora; quod ita sit, homo sensualis quia non capit nec credit et quia nihil aliud jucundum sentit nec superius jucundum dari putat, felix 5 et beatum intus in jucundis sensualium spectat ut nihili; quod ignotum est alicui, hoc creditur non esse.

脚注:

1. significatione

2. extrema

3. subministrant (perhaps sub is deleted)

4. ideo etiam illud simul significatur

5. The Manuscript inserts illud.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.