圣经文本

 

Exodus第22章:16

学习

       

16 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9158

学习本章节

  
/10837  
  

9158. ‘Super veste’: quod significet veri sensualis, constat ex significatione ‘vestis’ quod sit verum, de qua n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917; in genere est ‘vestis’ verum exterius seu inferius quod tegit interiora seu superiora 1 , n. 297, 2576, 5248, 6918; hic itaque verum sensuale, nam hoc est 2 extremum seu infimum, n. 5081, 5125, 5767, 6564, 6614. Quod ‘vestes’ sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita, spiritus enim et angeli apparent omnes vestibus induti secundum vera fidei apud illos, n. 165, 5248, 5954.

脚注:

1. in genere verum exterius quod tegit interiora, seu verum inferius quod tegit superiora

2. disquisitio, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5081

学习本章节

  
/10837  
  

5081. ‘Super binos ministros aulicos suos’: quod significet a sensualibus corporis utriusque generis, quod nempe se averteret, constat ex significatione 'ministrorum aulicorum' qui hic sunt pincerna et pistor quod sint sensualia utriusque generis, de qua supra n. 5077, 5078; sensualia 1 quae corporis, nempe visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, etiam sunt ‘ministri sicut aulici’ respective ad interiorem hominem, qui est ‘dominus rex’,

ministrant enim ei, ut in documenta experientiae veniat ab illis quae sunt in mundo aspectabili 2 et in societate humana, et sic ut intelligat et sapiat; homo enim in nullam scientiam, minus in quam intelligentiam et sapientiam nascitur, sed modo in facultatem recipiendi et imbuendi illa; id fit per duplicem viam, nempe per viam internam et per viam externam; per viam internam influit Divinum, per viam externam influit mundanum, haec intus in homine concurrunt; et tunc quantum homo se patitur illustrari a Divino, tantum venit in sapientiam; quae per viam externam, per sensualia corporis influunt, sed non influunt ex se, verum evocantur per internum hominem ut inserviant pro plano caelestibus et spiritualibus quae per viam internam a Divino influunt; inde constare potest quod sensualia corporis sint sicut ‘ministri aulici’; in genere omnia exteriora sunt ministri respective ad interiora; totus naturalis homo non aliud est respective ad spiritualem.

[2] Vox illa in lingua originali significat ministrum, aulicum, cubicularium, eunuchum; in sensu interno per illum significatur 3 naturalis homo quoad bonum et quoad verum, ut hic; in specie autem naturalis homo quoad bonum, ut apud Esaiam,

Ne dicat filius alienigenae qui adhaeret Jehovae, dicendo, Separando separat me Jehovah a cum populo Suo: nec eunuchus dicat, Ecce ego lignum aridum; nam sit dixit Jehovah eunuchis qui custodiunt sabbata Mea, et eligunt quo delector, ac tenentes foedus Meum; Dabo illis in domo Mea, et intra muros Meos locum et nomen, bonum prae filiis et filiabus, nomen aeternitatis dabo illis quod non exscindetur, 56:3-5;

‘eunuchus’ ibi pro naturali homine quoad bonum, et ‘filius alienigenae’ pro naturali homine quoad verum; Ecclesia enim Domini est externa et interna; qui ab Ecclesia externa, ‘sunt naturales’,

qui ab interna, spirituales; qui naturales et tamen in bono, sunt ‘eunuchi’, et qui in vero, sunt ‘filii alienigenae’; et quia vere spirituales seu interni non dari possunt quam intra Ecclesiam, ideo quoque per ‘filios alienigenae’ significantur qui extra Ecclesiam sunt seu gentiles, et tamen in vero secundum religiosum suum, n. 2049, 2593, 2599, 2600, 2602, 2603, 2861, 2863, 3263; et per ‘eunuchos’ qui in bono.

脚注:

1. etiam quae corporis sunt

2. inque

3. The Manuscript inserts in genere.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.