Arcana Coelestia#8801
8801. ‘Si bestia si vir non vivet’: quod significet quod bonum et verum vitam spiritualem 1 amittat, constat ex significatione ‘bestiae’ quod sit affectio boni, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, 7523, ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 3134, 3459, 7716, et ex significatione ‘vivere’ quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890; inde ‘non 2 vivere’ est illam amittere. Bonum et verum vitam amittunt cum non percipitur amplius influxus a Domino, nam inde illis est vita; ipsum bonum et verum tunc quoad externam 3 speciem quidem apparent sicut bonum et verum, sed non aliter quam sicut pictum quod in se non est vivum.
脚注:
1. amittant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition
2. The Manuscript deletes vivere, est and inserts vivet, est.
3. formam
Arcana Coelestia#715
715. Quia antiquissimi noverunt et, cum in humiliatione sui essent, agnoverunt quod non essent nisi quam bestiae et ferae, at quod homines essent, hoc solum haberent a Domino, ideo quicquid apud eos erat, non solum assimilabant bestiis et avibus, sed etiam ita vocabant; quae voluntatis erant, comparabant bestiis et vocabant bestias; et quae intellectus comparabant avibus et vocabant aves; sed distinguebant inter affectiones bonas et affectiones malas; affectiones bonas comparabant agnis, ovibus, haedis, capris, hircis caprarum, arietibus, juvencis, bovibus, ob causam quia bonae et mites, tum quia utiles vitae, ut quod comedi possent, et quod pellibus et lanis eorum vestiri; hae sunt principaliter bestiae mundae: at quae malae et immites, ut et inutiles vitae, sunt bestiae immundae.