Arcana Coelestia#8801
8801. ‘Si bestia si vir non vivet’: quod significet quod bonum et verum vitam spiritualem 1 amittat, constat ex significatione ‘bestiae’ quod sit affectio boni, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, 7523, ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 3134, 3459, 7716, et ex significatione ‘vivere’ quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890; inde ‘non 2 vivere’ est illam amittere. Bonum et verum vitam amittunt cum non percipitur amplius influxus a Domino, nam inde illis est vita; ipsum bonum et verum tunc quoad externam 3 speciem quidem apparent sicut bonum et verum, sed non aliter quam sicut pictum quod in se non est vivum.
脚注:
1. amittant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition
2. The Manuscript deletes vivere, est and inserts vivet, est.
3. formam
Arcana Coelestia#3218
3218. Cum angeli in affectionibus sunt, et simul de illis in sermone, tunc cadunt talia in sphaera inferiore apud spiritus in species repraesentativas animalium; cum sermo est de affectionibus bonis, sistuntur animalia pulchra, mitia et utilia, qualia in cultu repraesentativo Divino in Ecclesia Judaica circa sacrificia adhibita sunt, ut agni, oves, haedi, caprae, arietes, hirci, vituli, juvenci, boves; et tunc quicquid usquam apparet super animali, aliquam effigiem cogitationis illorum repraesentat, quod probis spiritibus etiam datur percipere: inde constare potest quid per animalia in ritibus Ecclesiae Judaicae significatum est, et quid per eadem in Verbo nominata, quod nempe affectiones, n. 1823, 2179, 2180. At vero sermo angelorum de affectionibus malis repraesentatur per bestias tetras, feroces ac inutiles, ut per tigrides, ursos, lupos, 1 scorpiones, serpentes, mures, et 2 similes, sicut quoque per 2 illas in Verbo significantur.
脚注: