圣经文本

 

Exodus第12章:35

学习

       

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7860

学习本章节

  
/10837  
  

7860. ‘Et non relinquetis de illo usque ad mane’: quod significet status hujus durationem ante statum illustrationis in caelo, constat ex significatione ‘mane’ quod sit caelum et status illustrationis ibi, de qua n. 2405, 1 3458, 3723, 5740, 5962; quod ‘nihil relinquere de illo usque ad id tempus’ sit status illius duratio, patet, nam tunc 2 cessabit prior status. Agitur, ut prius ostensum, in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali ab infestationibus; status liberationis illorum repraesentatur per ‘Paesach’, at status elevationis illorum in caelum per introductionem in terram Canaanem; hic status est qui intelligitur per ‘mane’; sunt bini illi status prorsus diversi, sicut sunt status mediorum ad finem, ac status finis; cum status finis adest, tunc peracta erunt quae in statu mediorum; 3 ex his patet cur mandatum quod nihil relinquerent de illo ad mane.

脚注:

1. The Manuscript inserts 2780,

2. cessavit status prior

3. inde

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.