圣经文本

 

Exodus第12章:35

学习

       

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7859

学习本章节

  
/10837  
  

7859. ‘Caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus’: quod significet ab intimo ad externum, constat ex significatione ‘capitis’ cum dicitur ‘super cruribus et medio’, quod sit intimum, est enim caput supremum, et supremum in spirituali sensu est intimum, n. 2148, 3084, 4599, 5146; quod per ‘caput’ significentur interiora, et per ‘corpus’ exteriora, videatur n. 6436; et ex significatione ‘crurum’ quod sint exteriora, nam crura respective ad caput sunt inferiora; et sicut superiora significant interiora, ita inferiora significant exteriora; et ex significatione ‘medii’ quod sint quae adhuc 1 magis inferiora sunt, sicut quae ventris ac intestinorum. Quod mandatum sit ut ‘assarent caput super cruribus et super medio’, repraesentabat quod interiora et exteriora conjuncta erunt, hoc est, unum agent 2 ; interiora sunt quae interni hominis, exteriora quae externi, seu interiora sunt quae spiritualis hominis, exteriora vero quae naturalis; haec conjuncta erunt, hoc est, unum agent, ut homo sit regnum Domini; separata sunt quando naturalis seu externus homo facit aliter quam spiritualis seu internus vult. Ex his constare potest quid significatum est per quod agnus paschalis assaretur igne, caput super cruribus et medio; per ‘medium’ intelligitur naturale adhuc exterius seu sensuale. Quod Divinum arcanum in mandatis illis sit, quisque videre potest; agnus enim paschalis sanctissimum in Ecclesia illa fuit; arcanum illud sanctum non 3 patet nisi per intellectum spiritualem rerum et verborum 4 , qui hic talis est.

脚注:

1. inferiori loco

2. The Manuscript inserts, ita externa in subordinatione plenaria sub interioribus.

3. aliter patet quam

4. The Manuscript inserts ibi.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.