圣经文本

 

Exodus第12章:11

学习

       

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7922

学习本章节

  
/10837  
  

7922. ‘De sanguine qui in pelvi’: quod significet sanctum verum quod boni innocentiae in naturali, constat ex significatione ‘sanguinis’, nempe agni, quod sit sanctum verum quod boni innocentiae, de qua 1 n. 7919, et ex significatione ‘pelvis’ quod sit naturale, de qua 2 mox supra n. 7920.

脚注:

1. The Manuscript inserts supra.

2. etiam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7920

学习本章节

  
/10837  
  

7920. ‘Qui in pelvi’: quod significet quod in bono naturalis, constat ex significatione ‘pelvis’ quod sit bonum naturalis; per ‘vasa’ enim in genere significantur scientifica quae naturalis, n. 3068, ex causa quia 1 illa sunt receptacula influxus boni et veri; et quia per illa significantur scientifica, etiam significatur naturale, nam scientifica sunt naturalis, et naturale est commune receptaculum; in specie autem per vasa ex ligno et ex aere 2 significabantur bona naturalis, nam ‘lignum’ est bonum, et quoque ‘aes’; inde est quod ‘pelvis’ sit bonum naturalis. Sciendum quod aliud intelligatur per bonum naturale, et aliud per bonum naturalis; bonum naturale est quod est homini ex hereditario, 3 at bonum naturalis 4 est quod ei a Domino per regenerationem; de bono naturali 5 , videatur n. 7197.

脚注:

1. haec

2. significabantur altered to significantur

3. et, in the First Latin Edition.

4. quod ei est, est

5. The Manuscript inserts et bono naturalis.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.