圣经文本

 

Exodus第12章:11

学习

       

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7922

学习本章节

  
/10837  
  

7922. ‘De sanguine qui in pelvi’: quod significet sanctum verum quod boni innocentiae in naturali, constat ex significatione ‘sanguinis’, nempe agni, quod sit sanctum verum quod boni innocentiae, de qua 1 n. 7919, et ex significatione ‘pelvis’ quod sit naturale, de qua 2 mox supra n. 7920.

脚注:

1. The Manuscript inserts supra.

2. etiam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3068

学习本章节

  
/10837  
  

3068. ‘Declina quaeso cadum tuum’: quod significet submissionem scientificorum, constare potest a significatione 'declinare quod sit submittere, et a significatione ‘cadi’ quod sint scientifica; quod hydria seu cadus sint scientifica, inde est quia ‘aqua’ significat verum, n. 680, 739, 2702, et cadus est vas in quo aqua, sicut scientificum est vas in quo verum; omne enim scientificum est vas veri, et omne verum est vas boni; scientificum absque vero est vas vacuum, similiter verum absque bono, at scientificum in quo verum, et verum in quo bonum, est vas plenum; affectio quae est amoris, est quae conjungit ut insint ordine; nam amor est conjunctio spiritualis.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.