圣经文本

 

Exodus第12章:10

学习

       

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7923

学习本章节

  
/10837  
  

7923. ‘Et vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae’: quod significet quod permanebunt in bono quod a vero non spectandum, constat a significatione ‘non exire’ quod sit permanere; ex significatione ‘domus’ quod sit bonum, de qua n. 2233, 2234, 2559, 3652, 3720, 7833-7835, 7848; inde patet quod per ‘vos non exibitis quisquam ex ostio domus suae’ significetur quod permanebunt in bono; quod significetur quod bonum non a vero 1 spectandum, est quia permanere 2 in domo est in bono, at ‘exire ex ostio domus’ est a bono ad verum, bonum enim intra 3 est, verum autem extra, n. 7910; quid sit spectare a bono ad vera, videatur 4 n. 5895 fin. , 5897, 7857; a vero spectare bonum est ab 5 externo internum; at a bono spectare verum est ab 6 interno externum, nam, ut modo dictum, bonum est interius, verum autem exterius; spectare ex bono verum est secundum ordinem, nam omnis influxus Divinus est per interiora ad exteriora, spectare autem ex vero bonum non est secundum ordinem; quare cum regeneratur homo, tunc vertitur ordo, et bonum seu charitas spectatur primo loco, et verum seu fides secundo.

脚注:

1. The Manuscript inserts sit.

2. intra domum

3. sunt, vera

4. The Manuscript inserts supra.

5. externis interna

6. internis externa, bonum enim est interius, et verum exterius, spectare verum ex bono est secundum ordinem, nam omnis influxus fit per interiora, at spectarebonumexvero est non secundum ordinem; cum regeneratur homo, tunc vertitur ordo, et tunc bonum spectatur primo loco, et verum secundo, hoc est, charitas primo loco et fides secundo

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.