3066. ‘Et filiae virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas’: quod significet affectiones veri, et per illas instructionem, constat a significatione ‘filiarum’ quod sint affectiones, de qua n. 489-491, 2362; ex significatione ‘virorum urbis’ quod sint vera; 1
incolae urbis in Verbo passim dicuntur ‘viri urbis’, passim ‘habitatores urbis’; cum ‘viri urbis’, significantur vera, cum ‘habitatores’, significantur bona; quid ‘viri’, videatur n. 265, 749, 915, 1007, 2517; quid ‘habitatores’, n. 2268, 2451, 2712; quid ‘urbs’, n. 402, x2449, 2943; et a significatione ‘haurire aquas’ quod sit instrui, de qua supra n. 3058; inde patet quod per ‘filias virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas’significentur affectiones veri, et per illas instructio;
[2] per vera nusquam aliquis instruitur, sed per affectiones veri; vera enim absque affectione alluunt quidem ad aurem sicut sonus, sed non intrant in memoriam; quod facit ut 2
intrent in memoriam, et ei inhaereant, est affectio; est enim 3
bonum affectionis sicut humus, cui vera sicut semina inseminantur, sed qualis humus, hoc est, qualis affectio, talis est inseminati productio; finis aut usus dictat qualis humus, seu qualis affectio, ita qualis inseminati productio; aut si mavis, ipse amor dictat, nam amor est omnibus finis et usus; nihil enim pro fine habetur, et pro usu, nisi quod amatur.
Mga talababa: