Ang Bibliya

 

Apocalypsis 7:4-8

pag-aaral

      

4 Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël.

5 Ex tribu Juda duodecim millia signati : ex tribu Ruben duodecim millia signati : ex tribu Gad duodecim millia signati :

6 ex tribu Aser duodecim millia signati : ex tribu Nephthali duodecim millia signati : ex tribu Manasse duodecim millia signati :

7 ex tribu Simeon duodecim millia signati : ex tribu Levi duodecim millia signati : ex tribu Issachar duodecim millia signati :

8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati : ex tribu Joseph duodecim millia signati : ex tribu Benjamin duodecim millia signati.

      

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 113

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

113. Quod bonum sapientiae aut amoris significatum et repraesentatam sit per ‘aurum’, nihil communius est in Verbo; omne aurum in arca, in templo, in mensa aurea, in candelabris, in vasis, super vestibus Aharonis, significabant et repraesentabant bonum sapientiae aut amoris: similiter apud Prophetas, ut apud Ezechielem,

In sapientia tua, et in intelligentia tua, fecisti tibi opes, fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, 28:4;

ubi manifeste dicitur quod ex sapientia et intelligentia aurum argentum, seu bonum et verum, nam ‘argentum’ ibi significat verum, ut quoque argentum in arca 1 et in templo:

apud Esaiam,

Copia camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae omnes ii e Sheba, venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, 60:6: sicut etiam sapientes ex oriente qui veniebant ad Jesum cum natus, Et procidebant et adorabant Ipsum, et aperiebant thesauros suos, et offerebant Ipsi dona, aurum, tus et myrrham, Matth. 2:1, 11;

ubi quoque ‘aurum’ significat bonum; ‘tus et myrrha’, illa quae grata sunt quia ex amore et fide, quae ideo dicuntur ‘laudes Jehovae’. Qua apud Davidem,

Vivet, et dabit illi de auro Shebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi, Ps. 72:15.

Mga talababa:

1. Probably this should be tabernaculo to pair with templo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.