Ang Bibliya

 

Leviticus 8

pag-aaral

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5 ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9 Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

   

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 9953

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

9953. ‘Et filios ejus cum eo’: quod significet talem statum ibi in externis inde procedentibus, constat ex significatione ‘induere’ quod sit inducere statum qualis repraesentatur per vestes, de qua 1 nunc supra n. 9952, hic qui per vestes filiorum Aharonis, qui est status externorum procedentium ex Divino Vero, 2 in regno spirituali, nam per ‘filios’ 3 significatur id quod procedit, ita quoque per vestes illorum, secundum illa quae mox supra n. 9950 dicta sunt.

Mga talababa:

1. mox

2. quod repraesentatur per vestes Aharonis

3. repraesentatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2015

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

2015. Quod ‘reges ex te exibunt’ significet quod ab Ipso omne verum, constat a significatione ‘regis’ in Verbo tam historico quam prophetico quod sit verum, ut dictum n. 1672, sed nondum ita ostensum; ex significatione ‘gentium’ quod sint bona, et ex significatione ‘regum’ quod sint vera, constare potest qualis est sensu: internus Verbi, tum quam remotus sit a sensu litterae: qui legit Verbum cumprimis historicum, nusquam aliter credit quam quod ‘gentes’ ibi sint gentes, et ‘reges’ ibi sint reges, et sic quod agatur de 1 gentibus in ipsissimo Verbo quae nominantur, deque regibus; sed idea gentium tum regum, prorsus perit cum excipitur ab angelis, et loco eorum succedit bonum et verum; hoc non potest non apparere ut peregrinum immo ut paradoxon, sed usque ita se habet; constare quoque cuivis potest ex eo, si in Verbo significarentur gentes per ‘gentes’, et rege: per ‘reges’, tunc Verbum Domini 2 vix plus involveret quam aliud quoddam historicum aut aliud scriptum et sic foret mundanum, cum tamen in Verbo nihil non est Divinum, ita caeleste et spirituale;

[2] ut solum in hoc versu, quod ‘Abraham fructificaretur, et daretur in gentes atque reges ex illo exirent’, quid hoc nisi mere mundanum, et prorsus nihil caeleste; est enim in illis modo gloria mundi quae plane 3 nihil es in caelo; at si Verbum Domini, erit gloria caeli et nulla mundi; quare etiam sensus litterae prorsus obliteratur et evanescit cum transit in caelum, et purificatur ita 4 ut nihil mundani immixtum sit, nam per ‘Abraham’ non intelligitur Abraham sed Dominus, per fructificari non posteritas ejus quae cresceret in valde valde sed bonum Humanae Essentiae Domini in infinitum; per ‘gentes’ non gentes sed bona; et per ‘reges’ non reges sed vera; manente usque historico secundum sensum litterae in sua veritate, nam verum erat quod ita dictum Abrahamo, tum quod ita fructificatus, et quod fuerint gentes ex eo, tum etiam reges.

[3] Quod ‘reges’ significent vera, constare potest ex his locis:

apud Esaiam,

Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; ... suges lac gentium et uber regum suges, 60:10, 16;

quid ‘sugere lac gentium, et uber regum’, nusquam patet ex littera sed ex sensu interno, in quo est donari bonis et instrui veris:

apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges, et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes curru et equis, 17:25; 22:4;

‘equitare curru et equis’ est propheticum, quod significat abundantiam intellectualium, ut a permultis apud Prophetas constare potest; ita quod ‘per portas civitatis intrabunt reges’ 5 significetur in sensu interno quod imbuerentur veris fidei; hic Verbi sensus est caelestis in quem mundanus litterae transit:

[4] apud eundem,

Jehovah sprevit in indignatione irae Suae regem et sacerdotem... subsiderunt in terram portae Zionis, perdidit et confregit vectes ejus; rex et principes inter gentes, non lex, Thren. 2:6, 9;

ibi ‘rex’ pro vero fidei: ‘sacerdos’ pro bono charitatis: ‘Zion’ pro Ecclesia, quae ‘perditur, et cujus vectes confringuntur’: inde ‘rex et principes inter gentes’, hoc est, verum et illa quae sunt veri, exulabunt usque adeo ut ‘non sit lex’, hoc est, aliquid doctrinae fidei 6 :

apud Esaiam,

Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, relinquetur humus, quam tu fastidis coram binis regibus suis, 7:16;

ubi de Adventu Domini: ‘humus quae relinquetur’ pro fide quae tunc nulla, cujus vera sunt ‘reges’ quae ‘fastidirentur’:

[5] apud eundem,

Tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, erunt reges nutritii tui, et dominae eorum lactatrices tuae, 49:22, 23;

‘gentes et filiae’ pro bonis; ‘populi et filii’ pro veris, ut in Parte Prima ostensum; quod ‘gentes’ pro bonis, n. 1259, 1260, 1416, 1849: quod ‘filiae’ similiter, n. 489-491: ‘populi’ pro veris, n. 1259, 1260; quod ‘filii’ similiter, n. 489, 491, 533, 1147: ‘reges’ itaque pro veris in genere ex quibus nutrientur, et ‘dominae’ pro bonis ex quibus lactabuntur; sive dicas bona et vera, sive illos qui in bonis et veris, idem est:

[6] apud eundem,

7 Asperget gentes multas, super illo compriment reges os suum, quia quod narratum est illis, viderunt, et quod non audiverunt, intellexerunt, 52:15;

ubi de Adventu Domini; 8 ‘gentes’ pro illis qui bonis afficiuntur, ‘reges’ pro illis qui veris':

apud Davidem,

Nunc reges intelligentes sitis, erudimini judices terrae; servite Jehovae in timore, et exsultate in tremore; osculamini Filium, ne forte irascatur, et pereatis in via, Ps. 2:10-12;

‘reges’ pro illis qui in veris sunt; qui quoque ex veris passim vocantur ‘filii regis’; ‘Filius’ hic pro Domino, Qui hic Filius dicitur 9 , quia est ipsum Verum, et ab Ipso omne verum:

[7] apud Johannem, Canent canticum novum, Dignus es qui accipias Librum, et aperias sigilla ejus; ... fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, ut regnemus super terra, Apoc. 5:9, 10;

ubi qui in veris sunt, appellantur ‘reges’; Dominus etiam illos appellat filios regni, apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali, 13:37, 38:

apud Johannem, Sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum, qui ab oriente solis, Apoc. 16:12;

quod per ‘Euphratem’ non significetur Euphrates, nec per ‘reges ab oriente solis’ reges inde, constat; quid per ‘Euphratem’, videatur n. 120, 1585, 1866; inde patet quid ‘via regum qui ab oriente solis’ quod sint vera fidei quae a bonis amoris:

[8] apud eundem,

Gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. 21:24;

ubi ‘gentes’ pro illis qui sunt in bonis; ‘reges terrae’ pro illis qui sunt in veris, quod etiam inde liquet quia ibi prophetica sunt non historica:

apud eundem,

Cum meretrice magna, sedente super aquis multis, scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus, Apoc. 17:2: et alibi, Babylon ex vino [furoris] scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. 18:1, 3, 9;

ibi similiter quod per ‘reges terrae’ non significentur reges, constat, agitur enim de falsificatione et adulteratione doctrinae fidei, hoc est, veri, quae est ‘scortatio’; ‘reges terrae’ pro veris quae falsificata et 10 adulterata:

[9] apud eundem,

Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui nondum regnum acceperunt, sed 11 potestatem tanquam reges 12 unam horam accipiunt cum bestia; hi unam mentem habebunt, et potentiam et potestatem suam tradent bestiae, Apoc. 17:12, 13;

quod hic reges non sint reges, cuivis quoque patet, alioquin prorsus non 13 intelligibile foret quod ‘decem reges tanquam reges 12 unam horam potestatem 14 acciperent’; similiter quae apud eundem,

Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu ejus, Apoc. 19:19;

quod ‘sedens super equo’ sit Verbum Dei, aperte dicitur, ibid. vers. 13, contra quod congregati dicuntur reges terrae; ‘bestia’ pro bonis amoris profanatis, ‘reges’ pro veris fidei adulteratis; ‘reges terrae’ dicuntur quia intra Ecclesiam; quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262; ‘equus albus’ pro intellectu veri; ‘sedens super equo’ pro Verbo. Adhuc manifestius apud Danielem, cap. xi, ubi agitur de bello inter ‘regem meridiei’, et ‘regem septentrionis’, per quae significantur vera et falsa quae pugnarunt; pugnae per bellum historice etiam ibi describuntur.

[10] Quia ‘rex’ significat verum, constare potest quid in sensu interno sit quod Dominus dicatur Rex, tum etiam Sacerdos, ut et quid apud Dominum repraesentarunt reges, et quid sacerdotes; ‘reges’ repraesentarunt Divinum Ipsius Verum, et ‘sacerdotes’ Divinum Ipsius Bonum; omnes leges ordinis quibus Dominus gubernat universum ut Rex, sunt vera; omnes autem leges quibus gubernat universum ut Sacerdos et quibus etiam ipsa vera regit, sunt bona; nam regimen ex solis veris damnaret unumquemvis ad infernum, sed regimen ex bonis, tollit inde, et elevat in caelum, videatur n. 1728; quia haec bina apud Dominum sunt conjuncta, etiam antiquitus repraesentabatur per regium conjunctum sacerdotali, ut apud Malchizedekum qui fuit rex Shalem et simul sacerdos Deo Altissimo, Gen. 14:18;

et postea apud Judaeos ubi Ecclesia repraesentativa, in sua forma instituta, per judices et sacerdotes, dein per reges;

[11] at quia ‘reges’ repraesentarent vera, quae non imperare debuerunt, ex causa, ut dictum, quia damnant, ideo id 15 tantum displicuit ut increparentur, et descriptum quale sit verum in se spectatum, per jus regis, 1 Sam. 8:11-18, et prius per Mosen, Deut. 17:14-18, mandatum quod eligerent verum genuinum quod ex bono, non spurium, et quod illud non ratiociniis et scientificis conspurcarent; haec sunt quae involvit praescriptio de rege apud Mosen loco citato, quod nusquam aliquis ex sensu litterae videre potest, sed usque patet ex singulis in sensu interno, et inde quod nihil aliud per ‘regem’ et ‘regium’ repraesentatum et significatum fuerit quam verum.

Mga talababa:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. The Manuscript has Verbum Domini after involveret.

3. The Manuscript has prorsus.

4. The Manuscript has adeo.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts hic sensus est internus.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript transposes these two clauses.

9. The Manuscript has vocatur.

10. The Manuscript has seu.

11. The Manuscript and the First Latin Edition omit this.

12. The Manuscript has 10 reges, but it is included in AR and AE.

13. The Manuscript has nullum.

14. The Manuscript has potestatem before tanquam.

15. The Manuscript has in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.