Ang Bibliya

 

Ezechiel 23

pag-aaral

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum Nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.

7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.

8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.

10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :

23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.

25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.

28 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.

29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

32 Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33 Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.

34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?

37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :

41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :

42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.

46 Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.

47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.

48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.

   

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 864

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 1232  
  

864. "Hi sunt qui sequentes Agnum quocunque vadit." Quod significet qui adjuncti Domino per agnitionem Divini Humani Ipsius, et per vitam secundum praecepta Ipsius, constat ex significatione "Agni", quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua supra, n. 314); ex significatione "sequi Ipsum quocunque vadit", quod sit agnoscere Divinum Ipsius, et facere praecepta Ipsius. Per "sequi Dominum" simile significatur quod per "ire" et "ambulare post Ipsum"; quod "ire", et "ambulare" post Dominum significet agnoscere, obedire, facere et vivere ab Ipso et cum Ipso, videatur supra (n. 787). Causa quod illa per "sequi Dominum" significentur, est quia nemo potest sequi Dominum a se, sed ab Ipso Domino; Dominus enim trahit hominem post Se, qui ex libero vult sequi; at non potest trahere aliquem qui non vult sequi Ipsum; Dominus enim operatur hoc apud illum, sicut homo sequeretur Ipsum a semet, ita in ejus liberum influit, et hoc facit propter receptionem ac implantationem veri et boni apud illum, et inde reformationem et regenerationem; nam nisi appareret homini sequi Dominum sicut a se, hoc est, agnoscere Divinum Ipsius et facere praecepta Ipsius sicut a se, nulla foret appropriatio et conjunctio, et inde nulla reformatio et regeneratio; omne enim intrat hominem, et fit sicut ejus, quod ex libero, hoc est, sicut ex se, recipit, sive cogitet et loquatur, [sive] sicut ex se velit et faciat: sed usque tamen homo credere debet, sicut res in se est, quod non id ex se faciat, sed ex Domino; quare non dicitur quod facturus sit a se, sed sicut a se. Causa quod ita sit, est quoque quia homo non percipit operationem Domini in ejus voluntatem et inde cogitationem; homo enim non scit aliquid de sua conjunctione cum angelis; quare putat quod quicquid vult et cogitat, a se velit et cogitet; quare non potest aliter scire quam sicut id fiat a se; cum tamen omne bonum influit, tam quod cogitat, quam quod vult et inde facit; et quia hoc novit ex doctrina ecclesiae, nempe quod omne bonum sit a Deo, ideo credere debet quod non faciat bonum a se, tametsi id facit sicut a se. Ita intelligitur quod Dominus docuit apud Marcum,

"Ita se habet regnum Dei, quemadmodum si homo projicit semen super terram, dormiat dein, et surgat noctu et die; semen vero germinet et crescat, dum nescit ipse" (4:26, 27);

et apud Johannem,

"Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (3:27);

et apud eundem,

"Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam" (15:5).

[2] Quod agnoscere Divinum Humanum Domini, et facere praecepta Ipsius, sit sequi Ipsum, est quia non alii possunt conjuncti esse Domino; quod quisque conjungatur Domino secundum agnitionem et confessionem Ipsius ex corde, et secundum vitam, constare potest ex eo, quod omnes angeli caeli non aliud Divinum agnoscant quam Divinum Domini, et quod omnes angeli caelorum vivant secundum leges ordinis, quae sunt praecepta Ipsius, hoc est, vivant in Divino quod procedit a Domino, quod vocatur Divinum Verum: quia ita vivunt, in caelesti aura seu in caelesti aethere vivunt, in quem nemo potest admitti nisi qui in vita a Domino est; si alius intraret in illum aetherem, foret sicut mures immissi in siphonem e quo exantlatus est aer.

[3] Ex his constare potest quid per "sequi Dominum quocunque vadit" in sensu spirituali significatur. Simile significatur per "sequi Ipsum" in sequentibus locis: Ut apud Johannem,

Jesus dixit, "Ego sum lux mundi: qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (8:12):

"Ego sum lux mundi", significat quod sit Ipsum Divinum Verum; "qui Me sequitur", significat qui Divinum Ipsius agnoscit, et facit praecepta Ipsius; "non ambulabit in tenebris", significat quod non in falsis erit; "sed habebit lucem vitae", significat quod in Divinis veris, quae hominem vitam aeternam docent, et ad caelum ducunt: quod ibi [per] "sequi Dominum" non intelligatur sequi Ipsum, sed agnoscere Divinum Ipsius, et obedire Ipsi, patet.

[4] Apud eundem,

Pastor ovium "quando proprias oves eduxerit, coram illis incedit, et oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius; alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non sciunt alienorum vocem: oves meae vocem meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me" (10:4, 5, 27):

etiam hic per "sequi Dominum" intelligitur agnoscere Divinum Ipsius et obedire Ipsi, nam dicitur quod "incedat coram propriis ovibus, et oves Ipsum sequuntur, et sciunt et audiunt vocem Ipsius"; "scire et audire vocem Domini" significat facere praecepta Ipsius.

[5] Apud Evangelistas,

"Quicunque voluerit post Me venire, abnegato se ipsum, ...et sequitor Me" (Matthaeus 16:24; Marcus 8:34; Luca 9:23):

quod "ire post Dominum", et "sequi Ipsum", sit abnegare se, patet; et abnegare se est non duci a semet sed a Domino; ac abnegat se qui fugit et aversatur mala quia peccata, sunt; quae cum homo aversatur, ducitur a Domino, nam is facit praecepta Ipsius non a se sed a Domino. Similia significantur

per "sequi Dominum" etiam alibi (Ut Matthaeus 19:21, 28; Marcus 2:14, 15; 3:7, 8; 10:21, 28, 29; Luca 18:22, 28; Johannes 12:26; 13:36, 37; 21:19-22).

[6] Ex his constare potest quod "sequi Dominum" sit duci ab Ipso, et non a semet; et nemo alius potest duci a Domino quam qui non ducitur a semet, et quisque ducitur a semet qui non fugit mala quia contra Verbum ac ita contra Deum sunt, proinde quia peccata sunt, et ex inferno. 1 Omnis qui mala non ita fugit et aversatur, is ducitur a semet; causa est, quia malum, quod homini ex hereditario inest, facit vitam ejus, quia id est ejus proprium; et homo antequam illa remota sunt, ex illis omnia facit, ita ex se. Aliter vero, quando mala remota sunt, quod fit dum fugit illa quia infernalia sunt; tunc intrat Dominus cum veris et bonis e caelo, ac ducit illum. Primaria causa est, quia unusquisque homo est suus amor; et homo quoad spiritum suum, qui vivit post mortem, non est nisi quam affectio quae est amoris ejus, et omne malum est ex amore ejus, ita est amoris ejus; inde sequitur quod amor seu affectio hominis non aliter reformari possit, quam per fugam et aversationem spiritualem malorum, quae est fuga et aversatio illorum quia sunt infernalia. Ex his nunc constare potest quid sit "sequi Dominum quocunque vadit."

Mga talababa:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232