Från Swedenborgs verk

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Studera detta avsnitt

  
/ 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120  
  

Bibeln

 

Apocalypsis 21:5

Studie

       

5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.

Från Swedenborgs verk

 

Apocalypsis Revelata #196

Studera detta avsnitt

  
/ 962  
  

196. "Et Nomen Meum novum," significat cultum Solius Domini, cum novis quae in priore Ecclesia non fuerunt. Quod per "Nomen Domini" significetur omne per quod colitur, videatur supra (81); hic itaque cultus Solius Domini, cum novis quae non in priore Ecclesia. Quod in Nova Ecclesia cultus Solius Domini, patet ex capite 21:9-10 1 illa Ecclesia vocatur "Uxor Agni;" quod nova sint in Ecclesia, patet a cap. 21:5, ubi dicitur,

"Ecce omnia Nova facio;"

haec itaque significantur per "Nomen Meum novum," quod scribetur super illos.

Fotnoter:

1. 9, 10 pro "8, 9"

  
/ 962