9061. 'Ad liberum mittet illum pro oculo': quod significet quod amplius non servire possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum mittere’ quod sit dimittere e servitio, et ex significatione ‘pro oculo quem corruperat in servo’ quod sit propter verum fidei exstinctum in externo seu naturali homine; ‘oculus’ enim est intellectuale, et inde verum fidei, n. 1
9051, 9058, ‘corrumpere’ est exstinguere, n. 9060, et ‘servus’ est externus seu naturalis homo, n. 9058. Haec quomodo se habent, non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum interno homine respective ad externum; internus homo non potest vivere vitam spiritualem nisi externus concordat; quapropter non potest homo regenerari nisi naturalis 2
homo etiam regeneretur; inde sequitur, si verum fidei in naturali seu externo homine exstinctum fuerit, quod non amplius servire possit interno.
[2] Se habet hoc sicut visus externus respective ad visum internum; si visus externus laesus fuerit, non amplius servire potest 3
interno, nam si visus externus pervertit objecta, internus non potest per illum visum videre nisi perverse; aut sicut se habet cum reliquis membris quae voluntati subjecta sunt, ut cum brachiis, manibus, digitis, pedibus; si haec 4
distorta sunt, tunc non potest voluntas agere per illa nisi distorte; similiter se habet cum naturali seu externo homine respective ad internum; si vera scientifica in externo seu naturali homine 5
perversa 6
sunt vel exstincta, non potest internus videre verum, ita non cogitare et percipere nisi perverse aut false; ex his patet cur naturalis homo 7
regenerandus est ut homo regeneratus sit; de his videantur etiam quae prius ostensa sunt, n. 3286, 3321, 3469, 3493, 3573, 3620, 3623, 3679, 8
4588, 4618, 4667, 5165, 5168, 5427, 5428, 5477, 6299, 6564, 9
8742-8747, 9043.
Fotnoter: