Bibeln

 

Leviticus 16:33

Studie

       

33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.

Från Swedenborgs verk

 

Apocalypsis Revelata #491

Studera detta avsnitt

  
/ 962  
  

491. "Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta," significat quod duo illa, agnitio Domini, et vita secundum praecepta Decalogi, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, docenda sint usque ad finem et principium. - Quod duo illa, agnitio Domini et vita secundum praecepta Decalogi, sint duo Essentialia Novae Ecclesiae, et intelligantur per "duos testes," videatur mox supra (490); et quod per "prophetare" significetur docere (8, 133); per "dies mille ducentos sexaginta" significatur ad finem et principium, hoc est, ad finem prioris Ecclesiae sic ad principium Novae; quod hoc per illum numerum significetur, est quia per illum numerum simile significatur, quod per tria et dimidium, nam numerus "1260" in annos redactus facit annos tres et dimidium, ac per "tria et dimidium" significatur finis et principium (505). Simile, quod hic, significatur per illum numerum in capite sequente:

"Et Mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam Dies mille ducentos sexaginta," (Apocalypsis 12:6).

  
/ 962  
  

Från Swedenborgs verk

 

Apocalypsis Revelata #505

Studera detta avsnitt

  
/ 962  
  

505. (Vers. 9.) "Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium," significat cum omnes qui in falsis doctrinae et inde in malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt, ad finem Ecclesiae quae adhuc est ad principium Novae, audiverunt et audituri sunt de binis Essentialibus, quae sunt Agnitio Domini et Operum secundum Decalogum. - Per "populos et tribus et linguas et gentes" intelliguntur omnes ex Reformatis qui in falsis doctrinae et inde in malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt; per "populos" significantur qui in falsis doctrinae sunt (483), per "tribus" falsa et mala Ecclesiae (349), per "linguas" confessio et receptio illorum (483), et per "gentes" qui in malis vitae (483); inde per quatuor illa, omnes et singuli qui fuerunt et erunt, ita qui fuerunt "in magna illa urbe," et erunt qui e mundo adhuc venturi sunt illis similes. Per "corpora illorum," seu "duorum testium," significantur duo Essentialia Ecclesiae Novae, de quibus supra (501); per "videbunt" significatur dum audiverunt et audituri sunt de illis, quoniam "videre" dicitur de corporibus, et "audire" de binis illis Essentialibus; per "dies tres et dimidium" significatur ad finem et principium, hoc est, ad finem Ecclesiae quae adhuc est, et ad principium Novae. Ex his nunc in unum sensum collatis, patet, quod per "videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum tres dies et dimidium," in Sensu spirituali supradicta significentur. Quod "dies tres et dimidium" significent ad finem et principium, est quia "dies" significat statum, numerus "tria" completum usque ad finem, ac "dimidium" principium; simile enim per "dies tres et dimidium" significatur quod per "septimanam," cujus sex dies significant completum usque ad finem, et dies septimus significat sanctum; nam numerus "3 1/2," est dimidius numeri "7" qui facit septima nam, ac duplicatum et divisum ex quo, simile significant. Quod "tria" significent completum, ita ad finem, videri potest ex his in Verbo:

Quod "Esajas iret nudus et discalceatus Tres annos," (Esaias 20:3);

Quod Jehovah Ter vocaverit Samuelem, et Samuel Ter cucurrerit ad Eli, et quod Eli Tertia vice intellexerit, (1 Samuelis 3:1-8);

Quod "Elias se mensus sit super filium viduae Tribus vicibus," (1 Regnum 17:21);

Quod Elias jusserit quod funderent aquam super holocaustum Tribus vicibus, (1 Regnum 18:34);

Quod Jesus dixerit, quod "Regnum caelorum sit simile fermento, quod accipiens mulier abscondidit in (farinae) Tribus satis, donec fermentaretur totum," (Matthaeus 13:33);

Quod Jesus dixerit ad Petrum, quod Ter abnegaturus sit Ipsum, (Matthaeus 26:34);

Quod Dominus Ter interrogaverit Petrum, "amasne Me," (Johannes 21:15-17);

Quod "Jonas fuerit in ventre ceti Tribus diebus et Tribus noctibus," (Jonas 2:1 (B.A. 1:17));

Quod Jesus dixerit, quod Templum dissolveret, et Ipse illud per Tres dies aedificaret, (Matthaeus 26:61); 1

Quod Jesus in Gethsemane Tribus vicibus oraverit, (Matthaeus 26:39-44);

Quod Jesus Tertio die resurrexerit, (Matthaeus 28:1(, seq.)).

(Praeter pluries alibi, ut Esaias 16:14; Hoschea 6:2; Exodus 3:18; 10:22-23; 19:1, 11, 15-16, 18; Leviticus 19:23-25; Numeri 19:11 ad fin.; 31:19-25; Deuteronomius 19:2-3; 2 26:12; Joshua 1:11; 3:2; 1 Samuelis 20:5, 12, 19-20, 35-36, 41; 2 Samuelis 24:11-13; Daniel 10:1-3; 3 Marcus 12:2, 4-6; Luca 20:12; 4 13:32-33).

"Septem" aeque ac "tria" significant plenum et completum, at "septem" dicuntur de rebus sanctis, "tria" autem de rebus non sanctis.

Fotnoter:

1. 61 pro "31"

2. 19:2, 3 pro "10:2, 3, 4"

3. 1-3 pro "2, 3, 4"

4. 12 pro "12, 19"

  
/ 962