Bibeln

 

Threni 2:17

Studie

       

17 AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #6376

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

6376. ‘Et ad vitem praestantem filium asinae suae’: quod significet verum e rationali pro Ecclesia interna, constat a significatione ‘vitis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 1069, 5113, ita ‘vitis praestans’ est Ecclesia interna, nam internum Ecclesiae est praestans prae externo ejus; et ex significatione ‘filii asinae’ quod sit verum rationale, de qua n. 2781. Externum Ecclesiae distinguitur ab interno ejus, quod illud sit in naturali, ita in externo homine, hoc autem in rationali, ita in interno homine; qui in externo Ecclesiae sunt, in vero sunt, at qui in interno, in bono sunt; illi non afficiuntur ita bono charitatis 1 sicut vero fidei, hi autem afficiuntur bono charitatis et inde vero fidei; hi sunt qui significantur per ‘vitem praestantem’, illi autem qui per ‘vitem’.

Fotnoter:

1. sed modo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bibeln

 

Genesis 35:14

Studie

       

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :