Bibeln

 

Hoschea 13:6

Studie

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #8932

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

8932. ‘Non facietis cum Me deos argenti et deos auri’: quod significet ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala, constat ex significatione ‘facere deos’ quod sit colere, nam qui facit sibi deos, est propter cultum, ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, et inde in opposito sensu falsum, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum, et inde 1 in opposito sensu malum, de quibus n. 113, 1551, 1552, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999; quod sint quae apparent vera et bona in forma externa, at 2 in interna sunt falsa et mala, est quia dicitur ‘facere illos cum Me’, hoc est, cum Jehovah Deo, nam ipsum Divinum Verum et Bonum est in internis, et est quoque in externis, sed in his est Divinum Verum et Bonum in typis repraesentativis, nam externa typo referunt et 3 repraesentant interna; externa sunt falsa et mala cum ab internis separata pro sanctis habentur seu coluntur, et tamen usque apparent sicut vera et bona, quia repraesentant illa 4 ; haec significantur per ‘facere cum Jehovah Deo deos argenti et deos auri’.

[2] Sequitur hoc praeceptum immediate post decem praecepta ex causa quia populus Israeliticus et Judaicus talis erat ut externa separata ab internis sancta haberet et prorsus ut Divina coleret, n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, 6832, 8814, 8819. Ut ulterius sciatur quaenam et qualia sunt illa quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed [in] interna sunt falsa et mala, sint exemplo 5 omnes ritus Ecclesiae Judaicae, sicut sacrificia, suffitus, lavationes, et plures: illi in forma externa erant 6 vera et bona, non ex se sed quia in typo referebant seu repraesentabant vera et bona interna, quae sunt amoris et fidei in Dominum; cum talia in externa forma pro sanctis habebantur, et magis cum colebantur, sicut a Judaeis et Israelitis, cum facti idololatrae s applicuerunt 7 ad cultum deorum alienorum, tunc non aliud retinebant a veris et bonis quae typo referebant seu repraesentabant quam apparentiam, quia in forma interna erant falsa et mala.

[3] Similiter se habebat cum reliquis, quae erant typi repraesentativi caelestium et Divinorum apud populum illum; externa ‘enim’ quae repraesentabant interna, ut primum applicabantur ad cultum deorum aliorum, erant idola quae colebant, seu dii argenti et auri quos cum Jehovah Deo faciebant, nam tunc in forma externa apparebant ut vera et bona, sed in interna erant falsa et mala.

[4] In genere ‘dii argenti et auri’ sunt omnia falsa et inde mala cultus, quae redduntur similia vero et bono per sinistras applicationes et interpretationes Verbi, et simul per ratiocinia ex propria intelligentia; talia significantur 8 per ‘deos argenti et auri’ in sequentibus 9 his locis:

apud Esaiam,

In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se, talpis et vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum et in fissuras rupium, 2:20, 21;

‘talpae et vespertiliones’ pro illis qui in tenebris, hoc est, in falsis et inde malis:'

[5] apud eundem,

In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;

‘quae fecerunt manus’ pro quae 10 ex propria intelligentia:

apud eundem,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit, et catena argenti conflat, 40:19;

‘sculptilia’ pro illis quae ex proprio, n. 8869, ‘auro obducere’ pro facere ut in 11 externa forma appareant bona, ‘catenas argenti conflare’ pro facere ut cohaereant quasi nexa cum veris; quod ‘aurum’ sit bonum et ‘argentum’ verum, videantur loca supra citata:

[6] similiter apud Jeremiam,

Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus manuum fabri, argento et auro 12 exornat illud; clavis et malleis firmant illa, ut non vacillet, 10:3, 4:

apud Hoscheam,

13 Ephraimii addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2;

‘Ephraim’ pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267 ‘fusile ex argento’ pro falso apparente ut vero, quare dicitur ‘in intelligentia sua’, ‘opus artificum totum’ pro 14 quod omne per ratiocinia ex proprio:

[7] apud Habakuk, Vae dicenti ligno, Expergiscere; Evigila, lapidi silenti, hic docebit! hic ecce fixus auro et argento, sed spiritus non in medio ejus, 2:19;

‘lignum’ pro malo, ‘lapis’ pro falso; ‘fixus auro et argento’ pro apparentia boni et veri per applicationes:

apud Danielem,

Belschazar dixit, cum probe gustabat vinum, ut adducerent vasa auri et argenti quae adduxerat Nebuchadnezar pater illius e templo quod in Hierosolyma, ut biberent ex iis rex et magnates ejus, uxores ejus et paelices ejus; et biberent vinum, et laudarent deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, 5:2-4, 23; ‘vasa auri et argenti quae ex templo Hierosolymae 15 ’ repraesentabant bona et vera Ecclesiae ac regni Domini, ‘bibere vinum’ ex illis significabat 16 profanare per mala et falsa, quae sunt ‘dii auri 17 et argenti’:

[8] apud Davidem,

Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis; os illis sed non loquuntur, oculi illis sed non vident, Is. 115:4, 5; Ps. 135:15, 16;

argentum et aurum, quae idola' pro falsis et malis, ‘opus manuum hominis’ pro quod ex propria intelligentia 18 :

apud Moschen, Sculptilia deorum gentium comburetis igne; non concupisces argentum et aurum super illis ut accipias tibi; abominatio namque Jehovae Dei tui illud; ideo non inferes abominationem in domum tuam, ut fiat devotio, sicut illud; abominando abominaberis illud, Deut. 7:25, 26;

argentum et aurum super sculptilibus' pro falsis et malis quae coluntur ut vera et bona ex apparentia illis inducta.

Fotnoter:

1. The Manuscript deletes et and inserts inde.

2. sed

3. seu

4. talia

5. exempla

6. The Manuscript places this before in forma.

7. The Manuscript inserts, et tunc.

8. The Manuscript inserts in sensu interno.

9. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

10. quod

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. auro et argento, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. in Hierosolyma

16. significat

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. proprio

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #5658

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

5658. ‘Argentum 1 nostrum in pondere suo’: quod significet vera secundum statum cujusvis, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; et a significatione ‘ponderis’ quod sit status rei quoad bonum, de qua n. 3104; ita vera secundum statum cujusvis est secundum bonum quod recipere possunt. Pondera et mensurae multis in locis in Verbo nominantur, at in sensu interno non significant pondera et mensuras sed ‘pondera’ significant status rei quoad bonum, et ‘mensurae’ status rei quoad verum; sicut etiam gravitas et extensio, ‘gravitas’ quae in mundo naturali, correspondet bono in mundo spirituali, et ‘extensio’ vero; causa est quia in caelo, unde correspondentiae, non datur gravitas, nec extensio, quia non spatium; apparent quidem gravia et extensa 2 apud spiritus, sed sunt apparentiae 3 oriundae ex statibus boni et veri in caelo superiore.

[2] Quod ‘argentum’ significet verum, notissimum fuerat antiquis temporibus, inde antiqui tempora a prima aetate ad 4 ultimam mundi distinxerunt in saecula aurea, argentea, cuprea, et ferrea, quibus etiam adjecerunt argillacea; saecula aurea vocaverunt illa tempora cum innocentia et integritas fuit, et cum quisque bonum faciebat ex bono, et justum ex justo; 5 argentea autem dixerunt illa tempora cum non amplius innocentia erat, sed usque species integritatis, quae non constabat in eo quod bonum facerent ex bono, sed in eo quod verum facerent ex vero; saecula autem cuprea et ferrea appellabant illa quae adhuc inferiora sunt;

[3] quod ita appellaverint tempora, non erat ex comparatione, sed ex correspondentia; sciverunt enim antiqui quod ‘argentum’ corresponderet vero et quod ‘aurum’ bono, et hoc ex communicatione cum spiritibus et angelis; cum enim in caelo 6 superiore loquela est de bono, apparet infra apud illos qui in primo seu ultimo caelo sub illis sunt, aureum; et cum loquela est de vero, apparet ibi argenteum; quandoque ita ut non modo parietes conclavium ubi habitant, coruscent auro et argento, sed etiam ipsa atmosphaera ibi; et quoque apud angelos primi seu ultimi caeli, qui in bono sunt ex bono, apparent mensae ex auro, candelabra ex auro, et plura alia; apud illos autem qui in vero sunt ex vero, apparent talia ex argento; sed quis hodie novit quod saecula ab antiquis 7 vocata fuerint aurea et argentea ex correspondentia? immo quis hodie aliquid de correspondentia novit? et qui hoc non novit, et magis qui volupe et sapiens in eo ponit ut disputet num sit vel non sit, 8 is ne quidem potest minimum scire de innumerabilibus quae correspondentiae ‘ 9 sint’.

Fotnoter:

1. suum in the Manuscript, and in the First Latin Edition, but see 5646 and Hebrew.

2. in mundo spirituum

3. oriunda, in the First Latin Edition.

4. ultimum, in the First Latin Edition.

5. The Manuscript inserts saecula.

6. interiore

7. The Manuscript places this after argentea.

8. quomodo

9. sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.