Bibeln

 

Hoschea 13:4

Studie

       

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

Från Swedenborgs verk

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #37

Studera detta avsnitt

  
/ 120  
  

37. Quod Trinitas Deorum sit contra rationem illustratam, constare potest ex multis; quis homo sanae rationis audire potest, quod Tres Dii creaverint mundum; aut audire potest, quod Creatio et Conservatio, Redemptio et Salvatio, ac Reformatio et Regeneratio, sint trium Deorum, et non unius Dei. Et vicissim, quis homo sanae rationis non vult audire, quod Deus qui creavit nos, redemerit nos, ac regeneret et salvet nos. Quoniam haec et non illa intrant in rationem, ideo non datur Gens in universo terrarum orbe, cui est religio et sana ratio, quae non agnoscit unum Deum. Quod Mahumedani, et quaedam Gentes in Asia et Africa, abhorreant Christianismum, quia credunt in illo esse Cultum trium Deorum, notum est; et quod Christiani ad increpationem modo respondeant, quod Tribus sit una Essentia, et sic Unus Deus. Asseverare possum, quod ex Ratione mihi donata, videre possim, quod nec Mundus, nec Caelum Angelicum, nec Ecclesia, nec quicquam in illis, existere potuerit, et subsistere possit, nisi ex uno Deo.

  
/ 120