Bibeln

 

Hoschea 13:11

Studie

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #8932

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

8932. ‘Non facietis cum Me deos argenti et deos auri’: quod significet ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala, constat ex significatione ‘facere deos’ quod sit colere, nam qui facit sibi deos, est propter cultum, ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, et inde in opposito sensu falsum, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum, et inde 1 in opposito sensu malum, de quibus n. 113, 1551, 1552, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999; quod sint quae apparent vera et bona in forma externa, at 2 in interna sunt falsa et mala, est quia dicitur ‘facere illos cum Me’, hoc est, cum Jehovah Deo, nam ipsum Divinum Verum et Bonum est in internis, et est quoque in externis, sed in his est Divinum Verum et Bonum in typis repraesentativis, nam externa typo referunt et 3 repraesentant interna; externa sunt falsa et mala cum ab internis separata pro sanctis habentur seu coluntur, et tamen usque apparent sicut vera et bona, quia repraesentant illa 4 ; haec significantur per ‘facere cum Jehovah Deo deos argenti et deos auri’.

[2] Sequitur hoc praeceptum immediate post decem praecepta ex causa quia populus Israeliticus et Judaicus talis erat ut externa separata ab internis sancta haberet et prorsus ut Divina coleret, n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, 6832, 8814, 8819. Ut ulterius sciatur quaenam et qualia sunt illa quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed [in] interna sunt falsa et mala, sint exemplo 5 omnes ritus Ecclesiae Judaicae, sicut sacrificia, suffitus, lavationes, et plures: illi in forma externa erant 6 vera et bona, non ex se sed quia in typo referebant seu repraesentabant vera et bona interna, quae sunt amoris et fidei in Dominum; cum talia in externa forma pro sanctis habebantur, et magis cum colebantur, sicut a Judaeis et Israelitis, cum facti idololatrae s applicuerunt 7 ad cultum deorum alienorum, tunc non aliud retinebant a veris et bonis quae typo referebant seu repraesentabant quam apparentiam, quia in forma interna erant falsa et mala.

[3] Similiter se habebat cum reliquis, quae erant typi repraesentativi caelestium et Divinorum apud populum illum; externa ‘enim’ quae repraesentabant interna, ut primum applicabantur ad cultum deorum aliorum, erant idola quae colebant, seu dii argenti et auri quos cum Jehovah Deo faciebant, nam tunc in forma externa apparebant ut vera et bona, sed in interna erant falsa et mala.

[4] In genere ‘dii argenti et auri’ sunt omnia falsa et inde mala cultus, quae redduntur similia vero et bono per sinistras applicationes et interpretationes Verbi, et simul per ratiocinia ex propria intelligentia; talia significantur 8 per ‘deos argenti et auri’ in sequentibus 9 his locis:

apud Esaiam,

In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se, talpis et vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum et in fissuras rupium, 2:20, 21;

‘talpae et vespertiliones’ pro illis qui in tenebris, hoc est, in falsis et inde malis:'

[5] apud eundem,

In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;

‘quae fecerunt manus’ pro quae 10 ex propria intelligentia:

apud eundem,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit, et catena argenti conflat, 40:19;

‘sculptilia’ pro illis quae ex proprio, n. 8869, ‘auro obducere’ pro facere ut in 11 externa forma appareant bona, ‘catenas argenti conflare’ pro facere ut cohaereant quasi nexa cum veris; quod ‘aurum’ sit bonum et ‘argentum’ verum, videantur loca supra citata:

[6] similiter apud Jeremiam,

Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus manuum fabri, argento et auro 12 exornat illud; clavis et malleis firmant illa, ut non vacillet, 10:3, 4:

apud Hoscheam,

13 Ephraimii addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2;

‘Ephraim’ pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267 ‘fusile ex argento’ pro falso apparente ut vero, quare dicitur ‘in intelligentia sua’, ‘opus artificum totum’ pro 14 quod omne per ratiocinia ex proprio:

[7] apud Habakuk, Vae dicenti ligno, Expergiscere; Evigila, lapidi silenti, hic docebit! hic ecce fixus auro et argento, sed spiritus non in medio ejus, 2:19;

‘lignum’ pro malo, ‘lapis’ pro falso; ‘fixus auro et argento’ pro apparentia boni et veri per applicationes:

apud Danielem,

Belschazar dixit, cum probe gustabat vinum, ut adducerent vasa auri et argenti quae adduxerat Nebuchadnezar pater illius e templo quod in Hierosolyma, ut biberent ex iis rex et magnates ejus, uxores ejus et paelices ejus; et biberent vinum, et laudarent deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, 5:2-4, 23; ‘vasa auri et argenti quae ex templo Hierosolymae 15 ’ repraesentabant bona et vera Ecclesiae ac regni Domini, ‘bibere vinum’ ex illis significabat 16 profanare per mala et falsa, quae sunt ‘dii auri 17 et argenti’:

[8] apud Davidem,

Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis; os illis sed non loquuntur, oculi illis sed non vident, Is. 115:4, 5; Ps. 135:15, 16;

argentum et aurum, quae idola' pro falsis et malis, ‘opus manuum hominis’ pro quod ex propria intelligentia 18 :

apud Moschen, Sculptilia deorum gentium comburetis igne; non concupisces argentum et aurum super illis ut accipias tibi; abominatio namque Jehovae Dei tui illud; ideo non inferes abominationem in domum tuam, ut fiat devotio, sicut illud; abominando abominaberis illud, Deut. 7:25, 26;

argentum et aurum super sculptilibus' pro falsis et malis quae coluntur ut vera et bona ex apparentia illis inducta.

Fotnoter:

1. The Manuscript deletes et and inserts inde.

2. sed

3. seu

4. talia

5. exempla

6. The Manuscript places this before in forma.

7. The Manuscript inserts, et tunc.

8. The Manuscript inserts in sensu interno.

9. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

10. quod

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. auro et argento, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. in Hierosolyma

16. significat

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. proprio

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #4825

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

4825. ‘Et addidit adhuc et peperit filium’: quod significet idololatricum, constat a significatione ‘filii’ ‘hic quod’ sit idololatricum, nam qui prius nati sunt, significabant falsum et malum, n. 4821, 4823, inde sequitur quod tertius sit idololatricum; utrumque enim, nempe falsum et malum, producit id 1 et inest ei.

Hic filius ex tribus natis Jehudae ex Canaanitide, solus superstes fuit, ex quo etiam tertia pars gentis Judaicae, quae quod [ab]

idololatrico ortum duxerit, in sensu interno intelligitur; quod gens illa pronissima ad idololatriam fuerit, ex historicis et propheticis Verbi ex sensu ejus litterae constat, quod 2 continue idololatrica fuerit, ex sensu interno ibi patet; idololatricum enim non solum est colere idola et sculptilia, ut et colere alios deos, sed etiam est colere externa absque internis; in hac idololatria 3 fuerat gens illa continue; externa enim solum adorabat et interna prorsus removebat, et ne quidem de illis scire volebat; habuit quidem apud se sancta, sicut tentorium conventus cum arca, et ibi propitiatorium, mensas super quibus panes, et candelabrum, et suffimenta, et extra tentorium 4 altare, super quo fiebant holocausta et sacrificia; quae omnia sancta vocabantur, ac intimum ibi sanctum sanctorum, ut et sanctuarium; erant etiam apud illo vestes quae Aharoni, et quae summis eorum sacerdotibus, quae vestes sanctitatis dictae sunt, erat enim ephodus cum pectorali ubi 5 urim et thummim, praeter plura; sed illa non erant sancta in se, sed sancta ex eo quod repraesentarent sancta, nempe Divina caelestia et spiritualia regni Domini, ac Ipsum Dominum; minus adhuc erant sancta a populo apud quem erant, nam ille nihil afficiebatur internis quae repraesentabantur sed solum externis, et affici solum externis est idololatricum; nam id est colere lignum et lapidem, tum aurum et argentum quibus obducuntur 6 , ex phantasia quod sancta in se sint 7 ; talis fuit gens illa, et talis etiam hodie est; sed usque apud tales potuit Ecclesiae repraesentativum esse quia repraesentativum non spectat personam sed rem, videatur n. 665, 1097 f, 3670, 4208, 4281, 4288; inde etiam cultus non illos beatos et felices fecit in altera vita sed solum prosperos in mundo, quamdiu perstabant in repraesentativis, nec declinabant ad gentium idola, et sic aperte idololatrae facti sunt, tunc enim non repraesentari aliquid Ecclesiae apud illam gentem amplius potuit; haec nunc sunt quae intelliguntur per idololatricum quod per tertium filium Jehudae ex muliere Canaanitide significatur. Hoc idololatricum apud illam gentem originem duxerat 8 ab idololatrico interno ejus, fuerat enim in amore sui et mundi prae aliis gentibus, n. 4459 f, 4750; et qui in amore sui et mundi sunt, in idololatria interna 9 sunt, nam se colunt et mundum colunt, et sancta peragunt sui adorationis et sui lucri causa, 10 hoc est, propter finem sui, non propter finem Ecclesiae et regni Domini, ita non propter Dominum.

Fotnoter:

1. idololatricum

2. The Manuscript inserts etiam.

3. hoc idololatrica, in the First Latin Edition

4. illud

5. cingulo, et ibi

6. obducitur

7. sanctum in se sit

8. The Manuscript places this after ejus.

9. idololatrico interno

10. The Manuscript inserts ita sancta spectant propter se, et non propter Divinum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.