Bibeln

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Från Swedenborgs verk

 

Apocalypsis Explicata #709

Studera detta avsnitt

  
/ 1232  
  

709. "Et super capite ejus corona stellarum duodecim." - Quod significet sapientiam et intelligentiam illorum qui ab ea ecclesia, per doctrinalia et cognitiones omnium veri et boni ex Verbo, constat ex significatione "capitis", quod sit sapientia et intelligentia (de qua supra, n. 553, 1 577 [a]), hic illorum qui sunt ab ea ecclesia quae per "mulierem circumdatam sole, et luna sub pedibus ejus", significatur; ex significatione "coronae", quod etiam sit sapientia et intelligentia (de qua etiam supra, n. 126, 218, 272); ex significatione "stellarum", quod sint doctrinalia et cognitiones veri et boni ex Verbo (de qua, n. 72, 402, 535); et ex significatione "duodecim", quod sint omnia, et quod dicantur de veris et bonis (de qua supra, n. 430): inde constare potest quod per "coronam stellarum duodecim super capite mulieris" significetur sapientia et intelligentia illorum qui ab ea ecclesia, per doctrinalia et cognitiones omnium veri et boni ex Verbo. Quod haec dicantur postquam dictum est de muliere quod "circumdata sit sole, et luna sub pedibus ejus", est quia per "solem" significatur amor caelestis et spiritualis, ac per "lunam" fides charitatis, et ex illis profluit omnis sapientia et intelligentia; nam ex Domino ut Sole procedit calor et lux, ac calor est bonum amoris et lux est verum ex illo bono, et illa duo faciunt apud angelos et apud homines sapientiam et intelligentiam; bonum amoris enim intrat voluntatem eorum, et verum ex illo bono intrat intellectum eorum, ac in voluntate et simul in intellectu residet sapientia.

Fotnoter:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Från Swedenborgs verk

 

Apocalypsis Explicata #577

Studera detta avsnitt

  
/ 1232  
  

577. "Et capita equorum sicut capita leonum." - Quod significet scientiam et inde cogitationem destructivam veri, constat ex significatione "capitum equorum", quod sit scientia et inde cogitatio (de qua sequitur); et ex significatione "capitum leonum", quod sint inde destructio veri.

Quod "capita leonum" destructionem veri hic significent, est quia "leo" in supremo sensu significat Divinum Verum quoad potentiam, ac in opposito sensu falsum destruens verum, proinde destructionem veri; et "caput leonis" significat vires animi per quas destruit, quae sunt ratiocinia ex falsis.

(Quod "leo" significet Divinum Verum quoad potentiam, et in opposito sensu falsum destruens illud, videatur supra, n. 278.) Quod "capita equorum" significent scientiam et inde cogitationem, est quia "caput" significat intelligentiam, et "equus" intellectum; at quia agitur de sensuali homine, et hic de ratiocinatione ejus ex falsis, et sensuali homini ratiocinanti ex falsis non est intelligentia, sed modo scientia et inde cogitatio, ideo hae per "capita equorum" significantur. (Quod illis qui in falsis sunt non sit intelligentia, sed pro intelligentia scientia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 33.)

[2] Quod "caput" significet intelligentiam, est causa quia intellectus et voluntas hominis in interioribus capitis ejus resident; et inde in capitis anteriore parte, quae est facies, sunt sensus visus, auditus, odoratus et gustus, in quos influit intellectus et voluntas ab interiori, ac vivificat illos, et quoque facit ut gaudeant suis sensationibus; inde est quod per "caput" in Verbo significetur intelligentia. Sed quia illi soli intelligentes sunt qui influxum e caelo recipiunt, nam e caelo a Domino influit omnis intelligentia et sapientia, sequitur quod illis qui in falsis mali sunt non sit intelligentia, est enim mens superior et spiritualis apud illos clausa, et modo mens inferior, quae vocatur mens naturalis, aperta; haec mens, quando superior clausa est, non recipit aliquid veri et boni, proinde non intelligentiam e caelo, sed solum e mundo; quare his pro intelligentia est modo scientia et ex hac cogitatio, ex qua procedit ratiocinatio, et per hanc confirmatio falsi et mali contra verum et bonum.

[3] Quod per "caput" in Verbo significetur intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu scientia et inde fatua cogitatio, constare potest ex sequentibus locis in Verbo:

- Apud Ezechielem,

"Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus super caput tuum" (16:12):

haec dicta sunt de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, ibi qualis fuerat in principio; per "monile super nasum" significatur perceptio veri ex bono; per "inaures super aures" significatur auscultatio et obedientia; et per "coronam super caput" significatur sapientia; intelligentia enim, quae ex Divino Vero est, fit sapientia ex bono amoris, quod significatur per "coronam ex auro."

[4] In Apocalypsi,

"Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim" (12:1):

quod per "caput", super quo corona stellarum duodecim, significetur intelligentia, videbitur in explicatione in sequentibus. Quod

Judaei posuerint coronam ex spinis super caput Domini, et quod percusserint caput Ipsius (Matthaeus 27:29, 30; Marc. 15 [17,] 19; Johannes 19:2),

significabat quod tali contumelia affecerint Ipsum Divinum Verum et Divinam Sapientiam; Verbum enim, quod est Divinum Verum, et ubi Divina Sapientia, falsificaverunt et adulteraverunt per traditiones, et per applicationes ad se, sic volentes regem qui illos super omnes in universo terrarum orbe eveheret: et quia regnum Domini non fuit terrestre sed caeleste, ideo omnia Verbi, quae de Ipso dicta sunt, perverterunt, et quae de Ipso praedicta irriserunt: hoc erat quod repraesentabatur per quod "coronam ex spinis super caput Ipsius posuerint", et quod "caput Ipsius percusserint."

[5] Ubi agitur de statua Nebuchadnezari in somnio visa, dicitur apud Danielem,

Quod caput ejus esset ex auro puro; pectus et brachia ex argento; venter et femora ex aere; crura ex ferro; pedes partim ex ferro et partim ex argilla (2:32, 33):

per illam statuam repraesentati sunt status successivi ecclesiae; per "caput ex auro" repraesentata et significata est Ecclesia Antiquissima, quae in sapientia caelesti et inde in intelligentia prae sequentibus fuit; ea sapientia et intelligentia ejus intelligitur per "caput ex auro": quod reliqua istius statuae significent status ecclesiarum sequentium, videatur supra (n. 176, 411 [b] .) Apud Davidem,

"Induxisti nos in rete, posuisti 1 oppressiones super lumbos [nostros] , equitare fecisti hominem in capite nostro" (Ps. 116 [11,] 12):

per "equitare facere hominem in capite nostro" significatur quod non intelligentia (videatur supra, n. 355 [g] . ubi illa plenius explicata sunt).

[6] Apud Mosen,

Hae benedictiones "veniant capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus" (Genesis 49:26; Deutr 2 33:13-16):

quod "benedictiones venient capiti Josephi" significat quod omnia illa quae prius dicta sunt, quae sunt benedictiones caeli, fient interioribus ejus mentis, quae sunt vitae intellectus et voluntatis ejus, nam haec sunt interiora mentis: quod venient "vertici Naziraei fratrum ejus" significat quod etiam fient exterioribus quae mentis naturalis ejus sunt; "naziraeatus" enim 3 significat exteriora quae sunt mentis naturalis, nam significat crines seu capillitium. (Sed haec amplius explicata videantur supra, n. 448 [b] ; et in Arcanis Caelestibus, n. 6437, 6438.) Apud eundem,

"Date vobis viros sapientes et intelligentes, .... ut ponam eos in capita vestra" (Deuteronomius 1:13):

dicitur "in capita", quia intelligitur sapientia et intelligentia, qua illi reliquis praepollent; quare dicitur "Date vobis viros sapientes et intelligentes."

[7] Apud Esaiam,

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros prophetas, et capita vestra videntes obtexit" (Esai. 29:10 4 ):

per "prophetas" significantur docentes vera ac intelligentes, et abstracte doctrina veri et intelligentia; quare dixit, "Occlusit oculos prophetas, et capita vestra videntes"; prophetae vocantur "oculi", et videntes "capita", quia per "oculos" significatur intellectus veri quoad doctrinam, et per "videntes" intelligentia similiter ac per "caput."

[8] apud eundem,

"Non erit Aegypto opus, quod faciet caput et caudam, ramum et juncum" (19:15):

quod "exscindetur ex 5 Israele caput et cauda", et quod "non erit Aegypto caput et cauda", significat quod peritura sit illis omnis intelligentia et scientia veri (videatur supra, n. 559. ubi illa loca amplius explicata sunt).

Apud eundem,

"In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii per regem Aschuris, caput et pilos pedum, etiamque barbam consumet" (7:20):

quod per haec significetur quod ratiocinia ex falsis deprivatura sint homines ecclesiae omni sapientia et intelligentia spirituali, videatur supra (n. 569 [c]), ubi singillatim explicata sunt; dicitur "in transitibus fluvii, quia per "fluvium Euphratem" significatur ratiocinatio ex falsis; hic itaque invasio inde in vera ecclesiae quae per ratiocinia ex falsis destruuntur.

[9] Apud Ezechielem,

"Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam tonsorum.... , quam traduces super caput et super barbam.... ; tertiam partem igne combures.... , tertiam percuties gladio, et tertiam disperges in ventum" (5:1, 2):

etiam hic per "traducere novaculam super caput" significatur deprivare omni intelligentia veri: causa est, quia nisi sint ultima intelligentiae, quae significantur per "capillos capitis", quos abradet cum novacula quae traducetur 6 super caput, perit intelligentia; nam quando auferuntur ultima, est sicut cum basis aufertur columnae, aut fundamentum domui: inde est quod in Ecclesia Judaica, quae fuit ecclesia repraesentativa, nefarium fuerit abradere capillos capitis et inducere calvitiem, similiter barbam; quare etiam qui absque intelligentia sunt, apparent in mundo spirituali calvi.

[10] Ex his constare potest quid in sequentibus locis significatur per "caput calvum" seu per "calvitiem": - Apud Esaiam,

"In omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa" (15:2);

nempe quod non intelligentia.

Apud Ezechielem,

"Super omnibus faciebus pudor, et in omnibus capitibus calvities" (7:18);

apud eundem,

"Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus" (29:18):

similiter. Quare vetitum fuit Aharoni et filiis ejus radere capita sua, ac angulum barbae; de qua re apud Mosen,

Aharon et filii ejus non radent capita sua, nec dissuent vestes suas, ne moriantur, et Jehovah propterea irascatur toti concioni (Leviticus 10:6);

et apud eundem,

Filii Aharonis "non inducent calvitiem capiti suo, nec angulum barbae radent" (Leviticus 21:5):

per "barbam" significatur ultimum rationalis hominis, et per quod "non raderent barbam" significatur ne deprivarent se rationali, per quod ultimo ejus; nam ut supra dictum est, quando ultimum aufertur, etiam interius perit. Quid intelligitur per

Quod mulier captiva ex hostibus, si desideraretur in uxorem, tonderet caput suum, et faceret ungues suos (Deuteronomius 21:11, 12),

videatur supra (n. 555 [c]).

[11] Quia pudor repraesentabatur per manus super caput, ideo dicitur apud Jeremiam,

"Etiam ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Assyria; etiam ex illa exibis, et manus tuae super caput tuum" (2 [36,] 37);

et apud eundem,

"Pudefacti sunt et ignominia affecti, et obtexerunt caput" (14:3, 4);

et quia id repraesentativum pudoris fuit,

Ideo Thamar, postquam compressa fuit ab Ammone fratre, "posuit manum super caput, et ivit 7 eundo et clamando" (2 Samuelis 13:19):

per "ponere manus super caput" significabatur quod non aliqua intelligentia esset. Etiam dolor ob peccata quod insane et stulte egerint, repraesentabatur per quod spargerent pulverem super caput, et quod in terram usque detruderent caput, per quod etiam significabatur maledictio:

- Ut apud Ezechielem,

"Ascendere 8 facient pulverem super caput tuum, in cinere volvent te" (27:30);

in Threnis,

"Sedent in terra, tacent seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum, virgines Hierosolymae" (2:10).

[12] Per "caput" autem in opposito sensu significatur astutia quae illis qui in amore dominandi sunt. Haec intelligitur per "caput" apud Mosen,

Semen mulieris conculcabit caput serpentis, et serpens laedet calcaneum (Genesis 3:15);

apud Davidem,

"Dominus ad dextram tuam percussit in die irae suae reges, judicavit inter gentes, implevit cadaveribus suis; percussit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput" (Psalmuss 110:5-7);

(quae explicata videantur supra, n. 518 [d]): et apud eundem,

"Deus contundet caput hostium.... , verticem capilli, ambulantibus in reatibus" (Psalmuss 68:22 [B.A. 21]).

Quod astutiae, per quas malum intendunt et machinantur aliis, super ipsos redeant, significatur per

"Dare viam in caput eorum" (Ezechiel 9:10; 11:21; 16:43; 17:19; 22:31: 3] 4, 7).

Quid autem per

Capita septem, super quibus diademata septem (in Apocalypsi cap. 12:3; 13:1, 3; 17:3, 7, 9),

significatur, videbitur infra. Praeterea per "caput", quia supremum et primarium est in homine, etiam plura significantur; sicut cacumen montis, fastigium, primarium, principium viae, plateae, mensis, et similia.

Fotnoter:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232